{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 464","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 464","ref":"464","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/464","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/464.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"inserta est, & quae brevissimis in his fere consistit terminis, quod putet Dominus Mery, sanguinem in foetu humano ex auricula sinistra transire per foramen ovale in ventriculum cordis dextrum. Displicet enim Autori vulgaris illa, atque ab omnibus fere Anatomicis recepta opinio, in foetu portionem sanguinis, quae per venam cavam in cor revertitur, effundi per foramen ovale in venam pulmonalem, atque ex hac pergere ad ventriculum cordis sinistrum, absque eo, quod pervadat ventriculum cordis dextrum. Neque enim verisimile esse existimat, sanguinem, qui recta prosequi posset viam suam in vena cava, averti, ut penetrare queat per foramen ovale in venam pulmonalem. E contrario ipsi potius videtur, quod, quemadmodum venae pulmonis sinistri correspondent directe cum foramine ovali, quaedam sanguinis portia, has tranfiens venas, determinata sit per hanc ipsam directionem ad transitum per foramen ovale in venam cavam, atque ex hac inventriculum cordis dextrum, non obstante valvula, quae adstat circa orificium foraminis ovalis, quippe quae sanguinis in venam cavam ingressum impedire nequeat. Conferantur Acta Erudit. A. 1693. p. 231. Et hanc suam de circulatione sanguinis in foetu sententiam confirmare conatur per observationem quandam curiosam, ex sectione vel anatome testudinis marinae desumptam, quae, cum satis accurate jam descripta inveniatur Supplem. T. II. p 228. eandem recensere hic prolixius supervacaneum esset. Interim videri in allegati tractatus prima dissertatione p. 9. seqqe postulata illa merentur, quae non minus atque hanc testudinis marinae anatomen fundamenti loco proponit Autor, & quae demonstrata prius fuisse Examinatoribus Regiae Scientiarum Academiae in quatuordecim cordibus humanis tam foetuum, quam adultorum, itemque in corde vituli atque foetus agnini, ex propria Examinatorum confessione ac subscriptione nominum cognoscimus. In Secunda commemorati tractatus dissertatione respondet Dominus Mery ad objectiones contra hanc suam hypothesin, statim post ejusdem publicationem, a Domino Du Verney in Academis factas. Tertia, praeter similitudinem foraminis oralis & canalis communicationis testudinis marinae cum iisdem partibus in foetu humano, loco fundamenti etiam proponit inaequalitatem, quae occurrit in foetu inter capacitatem trunci aortae, & capacitatem arteriae pulmonalis, cum aequalitate illa, quae reperitur in adultis inter earundem arteriarum capacitatem.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 463","label":"DEFENSIO LIBRI, CUJUS TITULUS ANGUIS IN HERBA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/463"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 465","label":"DEFENSIO LIBRI, CUJUS TITULUS ANGUIS IN HERBA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/465"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}