{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 465","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 465","ref":"465","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/465","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/465.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"In dissertatione quarta respondet objectionibus a Domino Buissiere in epistola ad Dominum Bourdelin data propositis. Dissertatio quinta communis est responsio ad objectiones thesium Domini Tauvry, & epistolae Domini Verheyen. Unica autem responsione nominatis jam duobus Anatomicis satisfacit, quod Dominus Tauvry, uti existimat, maximam argumentorum partem, quibus suam aggreditur, hypothesin, ex epistola Domini Verheyen desumpserit. Sexta demum continet ventilationem trium distinctarum objectionum contra novam hanc hypothesin a Domino Sylvestri propositarum. Et in hac ultima non minus ac in quarta & quinta, non solum provocat Autor ad inaequalitatem capacitatis aortae & arteriae pulmonaris, sed praeterea etiam ad differentiam illam, quae reperitur inter capacitatem auricularum ac ventriculorum cordis foetus humani, & ad aequalem capacitatem eorundem in adultis. Demonstrare praeterea in tribus his ultimis dissertationibus conatur, quod, dum ventriculus cordis dexter largitur per arteriam pulmonarem ventriculo sinistro omnem illum sanguinem, quem effundit hic ipse in aortam, necessario, ad sustentandam circulationem sanguinis continuam, transire debeat in adultis, uno eodemque tempore, tantum sanguinis per arteriam pulmonarem, quantum per aortam, eadem etiam celeritate, siquidem duo cordis ventriculi, qui in adultis sunt aequales, exonerentur uno eodemque tempore in duas hasce arterias, quarum capacitas itidem est aequalis; & hinc duas iterum format consequentias: 1. quod cordis robur vel ex utraque parte debeat esse aequale, id quod affirmatur in dissertatione quarta & quinta: vel, si robur ventriculorum sit inaequale, proportionatum tamen illud esse oporteat diversae resistentiae, Nnn tiae, quam sanguit sustinet in diversis corporis partibus, id quod constanter affirmat sub finem dissertationis sextae. 2.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 464","label":"DEFENSIO LIBRI, CUJUS TITULUS ANGUIS IN HERBA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/464"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 466","label":"DEFENSIO LIBRI, CUJUS TITULUS ANGUIS IN HERBA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/466"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}