{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 469","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 469","ref":"469","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/469","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/469.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Multa sunt pariter, quae Auctor postea occasione primae Potri II conjugis, quae antea fratri ejus Alphonso VI nupserat, de ipso Alphonso, & quo pacto tandem Regno cesserit, per complures paginas refert. Inde cum de altera ejus uxore e Domo Neoburgica oriunda agit, quantopere Kaverio fuerit dedita, luculenter describit, tum vero, quo amore eam prosecutus Rex fuerit, ut nunquam abs illa, dum aegretaret, discesserit, ut in eodem cubiculo decubuerit noctu, ut mortuam impense luxerit. Interjecto deinde de Catharina Caroli II Regis Angliae vidua brevi fermone, de Isabella Ludovica, Infante, ut loqui amant, Portugalliae fusius disserit, & quae causae fuerint, quare nuptiae illam inter & Carolum Emanuelem, Sabaudiae Ducem, magnifice apparatae successu caruerint, quam multis praeter illum petita procis, quam frustra, fuerit, abunde docet. Ad filias posten Regias & filios ex secundis nuptiis natos progreditur, & naturalis quoque filiae ex plebeja matre natae meminit, quam A. 1695 e monasterio, ubi educata fuerat, Pater exemit, & Duci Cadevalensi in matrimonium collocavit, appellari vero, simul atque eam ex se susreptam fassus est, Regiae Celsitudinis titulo voluit; quod secus est in Gallia, ubi liberis Regiis naturalibus non nisi Celsitudinis Serenissima titulus datur. Inter Ministros aulicos primum nuncupat, non tam dignitate (nam nonnullis loco cedit) quam auctoritate & rerum usu, Emanuelem Telles de Sylva, Comitem de Villa Majori, & Marchionem Allegretensem. Is juvenis castra aliquandiu secutus est, post tanta cum industria literis incubuit, ut hodie inter ejus gentis doctissimos viros numeretur. Postquam in aulam adscitus fuerat, non ineptus Regi fuit visus, qui legationem susciperet Heidelbergam, & sponsam Regi in Lusitaniam ad luceret. In qua ita se gessit, ut ubique characterem Regis sui egregie exprimeret, & ub Electore locum honoratiorem impetraret, qui legatis Regiis allis negatus hactenus fuerat. Ceterum quod vacuum illi a negotis publicis eo in itinere tempus erat, ita impendit, ut historiam vitae Johannis II Regis Lusitanici, quem Principem perfectum vocant, Latine conscriberet, tanta cum elegantia, ut legentibus non possit non esse admirationi. P. II. In Parte II prolixus primum in eo est Auctor, ut quanta Pontificis sit in Lusitania auctoritas, demonstret; quandoquidem ex quo Obedientissimi Ecclesiae Filii audire amarunt Reges Lusitani, Regnum illud Pontifex sibi reddidit addictissimum. Omnis certe in Clerum jurisdictio illic penes Nuntium Pontificis est, a quo appellatio, nisi ad Pontificem ipsum, fieri nequit; atqui ea non potest non amplissima esse, quippe plusquam dimidiam incolarum partem Clerus conficit: ut taceamus, politica quoque negotia coram illo tribunali, velut in ordine ad spiritualia, haud raro expediri.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 468","label":"AN ACCOUNT OF THE COURT OF PORTUGAL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/468"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 470","label":"AN ACCOUNT OF THE COURT OF PORTUGAL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/470"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}