{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 474","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 474","ref":"474","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/474","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/474","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/474.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Rem omnem autem plane confici putat, si quis secum erponO0O pendat, Origenem in sua Apologia ad Fabianum conqueri, scripta sua esse interpolata, imo hac ipsa de cansa ad Pontificem aliosque Episcopos litteras dedisse, illisque fidei suae misisse confessionem, fassum etiam esse, assetta quaedam crudiora sibi excidisse, quae tamen noluerit aliis innotescere, simulque Ambrosium amicum suum necusare, quod se invito scripta sua publicae luci exposuisset, quae tamen sub accuratius examen prius a se fuissent revocanda. Haec & similia, inquit Noster, quem in finem ad se defendendum protulisset Origenes, si de ejus doctrina nulla tum ei lis mota fuisset? Ceterum in exponendis Origenis rebus dum ita versatur Nester, non potest non alias quoque Historiae tum ecclesiasticae, tum civilis, partes attingere. Id enim rerum ac negotiorum nexus requirit. De discipulis itaque Origenis dum loquitur, de Gregorio Thaumaturgo, aliisque celeberrimis ecclesiae doctoribus disferendi illi enascitur occasio. Ad Imperii autem statum dum respicit, Philippi Imperatoris injicit mentionem, quem Christianis annumerare nullus dubitat. Eusebii enim, Hieronymi, aliorumque testimonia luculentiora esse putat, quam ut hoc negari queat. Quic. quid autem recentiores quidam contra disserant, nihil aliud ex omnibus argumentis colligi posse, quam Philippum Christianismum dissimulasse, nec palam se Christianum professum; id quod tum adhuc eum fecisse putat, cum literarum commercium cum Origene institueret: cujus & monitis saluberrimis deinceps semper morem gesserit. Landat hic quoque habylam, qui concedere Philippo locum inter Christianos prius noluerit, quam vera seriaque poenitentia, gravissima, quae admiserat, crimina expiasset: id quod Philippus adeo non aegre tulorit, ut potius animi humilis atque obsequiosi documentum longe pulcherrimum & apud posteros memorandum, ediderit. Sic & de filio Philippi praeclare admodum sentit, eumque Christianorum coetui adscribit. Sed ad Origenem ut redeamus, postquam ille A. 154, annos natus sexaginta novem, mortuus Tyrique sepultus esset, ubi & hodie sepulcrum ejus ostenditur, uti Auctor refert, tu demum doctrina ejus certaminibus variis occasionem praebere coepit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 473","label":"HISTOIRE DE L ORIGENISME","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/473","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/473"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 475","label":"HISTOIRE DE L ORIGENISME","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/475","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/475"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}