{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 476","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 476","ref":"476","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/476","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/476.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Juxta eum enim Verbum ex sinu Luminis increati natum esse, cum Arius contra ex nihilo illud productum asserat: Arium asserere quidem, Verbum ante omnia secula esse productum, ast negare illud esse aeternum; Origenem contra aeternitatem Verbi diserte adstruere, & quae alia sunt ejusdem commatis. Nihilo secius tamen in ipse fundamento cum Ario consentire Origenem, non diffitatur. Inter praecipua enim & fundamentalia Origenis dogmata haec quoque esse, primo Verbum non esse substantiam necessariam, deinde Verbum esse inferius Patre. Athanasio tamen, quod excusare Origenem annisus fuerit, vitio verti non posse: cum per alia eaque gravissima negotia, illi non licuerit tam accurate Origenis opera perlegere, ut omnia ejus placita trutinare atque revocare sub examen potuerit. Imo providentiam quoque Numinis in eo agnoscit, quod Athanasius hosce Origenis errores non detexerit. Si enim detexisset, nihil aliud ei superfuisset, quam ut Origenem una cum Ario rejiceret; quod eo tempore nimis periculosum futurum fuisse judicat. Magna enim cum apud omnes esset Origenis auctoritas, multi hoc ipso perduci potuissent ad partes Arianorum amplectendas, si percepissent, fatente ipso Athanasio, jam Origenem ea ipsa docuisse, quae postea docuit Arius. Ergo per Athanasium reliquos que Orthodoxos, qui scriptis exegeticis Origenis maximopere delectabantur, tum crevit Origenis auctorites. Nec fuit qui de ejus orthodoxia dubitaret, aut errores ejus demonstrare auderet, donec Pachomius, vir non tam ob doctrinam, quam morum integritatem vitaeque sanctitatem clarus, & inter praecipuos monasticae disciplinae auctores referendus, intelligeret, plerosque etiam monasticae vitae addictos, ista Origenis auctoritate velut torrente abripi, ad gravissimos perniciososque errores sensim nemineque animadvertente imbibendos. Hic ergo errores Origenis, reliquis tacentibus, detegere, suosque ut ab iis ceu veneno praesentissimo sibi caverent, serio monere & adhortari. Ejus vestigiis successor ejus, & discipulus, Theodorus institit: sod tamen quo minus indies Origenis tuctoauctoritus invalesceret, ejusque sententiae inter ipsos monachos plurimos invenirent approbatores, impedire non potuerunt. Inter reliquos autem, qui Origenis placita sequebantur hoc tempore, circa finem fere seculi quarti, eminuit Didymus Alexandrinus, vir eruditione pariter ac morum sanctitate clarus. Hic tum multos alios, tum etiam Melaniam illustri loco Romae natam, atque Ruffinum ad Origenis partes pertraxit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 475","label":"HISTOIRE DE L ORIGENISME","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/475","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/475"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 477","label":"HISTOIRE DE L ORIGENISME","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/477"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}