{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 482","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 482","ref":"482","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/482","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/482","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/482.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"MENSIS NOVEMBRIS A. M DCC. quin ad gemmas Socraticas retulisset, & vel in honorem vel contemtum Socratis factas esse asseverasset; Noster vero id operose molitur, ut sensum physico-moralem inde eliciat, quem in re adeo dubia atque incerta, impiasque vanae superstitionis absurditates arguente, suo genio atque otio abundare, lubentissime patimur. Sic in figura I caput arietis de segete, sub signo Arietis in spicas exeunte; caput agreste de Deo Pane, quem eundem cum Sole omnium rerum parente Gentiles credidere; galli pedes, ceu avis calidissimae & Soli ea de causa tributae, de virtute Solari; caput pectusque equinum de aqua, hujus universi, juxta Homeri & Thaletis doctrinam, scaturigine; glandem denique de quibusvis fructibus ad hominis alimentum comparatis accipit. In fig. II juvenem alatum, equum habenis moderantem, genium sive Daemonem, qui hominis generationi atque actionibus praesidere Jamblicho aliisque creditus fuit, interpretatur. In III fig. confirmatis prioribus huc pertinentibus, elatum galli pedem calorem Solis, pedes sen culmos frumenti, quando in Arietis signo versatur, attollentis depingere, argute docet. Inprimis autem Oedipum agit in explicatione chimaericae structurae, quae in corneolo num. 183 sculpta, hîc sub Fig. IV comparet, inque ea originem arbis Romae ac conditorum ejus symbolice adumbratam latitare credit. Per serpentem enim, qui in fastigio eminet, denotari ait Aeneae in Italiam adventum, posteaquam prope patris sui sepulchrum in Sicilia anguem conspexerat: scrofam vero indicare sacrificium ab Aenea post appulsum suum eo in loco, ubi deinceps Ascanius Albam urbem fundavit, peractum; vel, cum apud veteres mos obtinuerit, ut in foederum caerimoniis porca mactaretur, forsitan confoederationem illam solemnem inter Romulum & Tatium Sabinorum Regem initam designare: lupam duobus parvulis ubera praebentem, vulgatam Romuli & Remi educationem portendere: clavam denique Herculis & caput apri, quae in infima parte cernuntur, symbola esse fortitudinis & valoris tam in vitiis coercendis, quam hostibus demandis, quo priscos Romanos excelluisse constat; quorsum & caput arietis, animalis pugnacissimi ac Marti ideo consecrati, accenseri posset, quod Noster vero Veneris, matris Aeneae, signum esse autumat, quandoquidem apud Elaeenses ejus simulacrum arieti infidentis","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 481","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/481"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 483","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/483","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/483"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}