{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 484","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 484","ref":"484","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/484","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/484","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/484.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"& III. veniunt spes, fides atque charitas. De his itaque primo loco agit, sed ita ut modernis controversiis tractationem suam attemperet. Sic dum de charitate disserit, operosus in eo est, ut demonstret, charitatem sive amorem Dei non excludere penitus amorem sui ipsius, licet hic illi subordinari debeat. Nihil hic dicitur, quod superfluum sit: cuncta etiam ita inter se julcta ac colligata sunt ut decerpi hinc nihil queat, nisi magnam libri partem huc transscribere vellemus: adeo missis hisce, ad ea progredimur, quae de mystica disciplina praecipit. Hisce namque paulo diutius immorari, forte operae pretium fuerit. Quod itaque Auctor Lae Mistique vocat, nos disciplinam 3ed. IV mysticam appellabimus, arcanam quandam Dei in hominis cujusdam anima operationem hac voce indigitantes. Namque Auctor ipse illud, quod La Mistique vocat, ab ipsa Theologia Mystica discernit, eaque voce effusionem gratuitam, transeuntem & extraordinariam Dei, in gratiam hominis cujusdam, in quem hunc favorem conferre Deo placuerit, factam, se denotare profitetur. Effusionem eam vocat, ut innuat, arte quadam atque industria hanc compareri non posse; sed tantum requiri subjectum idoneum, virtutibus scilicet theologicis praeditum: interim hanc effusionem virtutes theologicas includere, imo his per illam novum gradum unctionis atque luminis addi. Gratuitam dum eam dicit, hoc innuit, eam nec zelo, nec vita sancta, nec praeparatione, nec austeri. tate vitae, nec exemplis, nec imitatione, nec loci sanctitate, nec certo vestimenti genere acquiri posse; Spiritus enim Dei, inquit, flat ubi vult: quo ipso ingentem Pseudo-Mysticorum turbam prosternit, qui aliis varias regulas atque instituta, ut mystici evadant, praescribunt. Transeuntem vocat hanc effusionem, ne quis opinetur, per eam statum viae mutari in statum comprehensionis, & ordinem sanctificationis in Evangelio praescriptum & constitutum interrumpi. Simul tamen hanc effusionem extraosdinariam dicit, non quod ordinem a Deo semel constitutum evertat, sed quod eum transcendat, idque improviso & ad certa temporis moments.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 483","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/483","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/483"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 5-3","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/5-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/5-3"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}