{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 521","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 521","ref":"521","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/521","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/521","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/521.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"3) Hepatici: quanquam enim bilis progeniem eorum destruere videatur, nihilominus tamen depravata, amaritie exuta, & pituitosa reddita, ut in hydropicis tantum abest, ut eam destruat, ut potius promoveat enormiter. 4) Cardiaci, quorum alii cor ipsum, alii pericardium respiciunt. Sanguinei, qui intra vasa sanguinea latentes, licet diversae deprehendantur figurae, frequentissimi tamen sunt, quos Borellus balaeniformes vocat. 6) Veficulares, qui ex renibus & vesica per urinam excernuntur. 7) Spermatici, qui in semine nascuntur, digni Authori visi, quos in peculiari examinaret capite. Tantum siquidem abest, cap. II. ut pro re toto genere praeternaturali tales habeat, ut, quo perfectiore animal utitur sanitate, eo majori horum frui frequentia illud existimet, adeoque eosdem, Hartsoekerum & Leeuwenhoekium, (quorum illius sententiam & inventum in Actis nostris anno 1695 mense Octobri pag 487, hujus autem A. 1683 mense Octobr. p. 324 recensuimus) secutus, similem in animalibus, quem grana & semina in plantis, usum praestare, imo ipsa animalia esse, quae a muliere in lucem produci debeant, credat: quoniam ea solum aetate, quae ad generandum apta est ejusmodi vermiculi observantur, in gonorrhoea & lue Venerea laborantibus languescunt; impotentes nullos vel non viventes gerunt; ovaria & ova faeminarum illis sunt orbata; vermes spermatici humani, instar embryonum humanorum, majus habent caput, respectu reliquarum corporis partium, quam reliqui; uterus non nisi post coitum illis est refertus; semen, quo majorem eorum copiam continet, eo magis albicat; vermes zoophagi (quo nomine omnes in corpore humano insignit, praeter spermaticos) in febribus plerisque nascuntur, spermatici destruuntur; & qui Veneri nimis litant, eorum proventu destituuntur. Quibus positis breviter exponit, quomodo post coitum Uuu tum vermis in ovum ingrediatur, & cur non in tanta vermium copia, plures quam unus illud intrent? item, qua ratione mulier undecimo vel duodecimo post mariti obitum mense, foetum absque adulterii suspicione excludere naturaliter possit? Nec omittendum est, cautelas allegari fideliter ab Authore, quas observare illos deceat, quibus diversorum in animalium semine vermes microscopiis lustrare volupe est. 8) Elcophagi, qui nascuntur in ulceribus, tumoribus, & apostematibus; ut in variolis, carbunculis, bubonibus pestilentialibus carne gangraenosa &c.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 520","label":"DE LA GENERATION DES VERS DANS LE CORPS DEE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/520","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/520"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 522","label":"DE LA GENERATION DES VERS DANS LE CORPS DEE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/522","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/522"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}