{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 523","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 523","ref":"523","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/523","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/523","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/523.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Fig. Tab. IX.) cujus naturam prolixius prosequitur, Scilicet, caput habuit bene formatum, oculis quatuor praeditum; licet enim quidam nunquam caput in Solio se observasse testentur, contigisse tamen hoc putat, quod frustatim ordinario ejiciatur, capite cum collo in intestinis relicto: cutis dura, levis & albissima erat: aperto verme, per totum ejus tractum nil nisi corporum globosorum glomus in conspectum venerat, quae pro veris ovis, secus ac Hippocrates microseopiorum ope destitutus existimavit, habenda esse censet, & per aperturam papillarum dictarum ad intestina, ex quibus sub forma granorum cucumeris iterum rejiciuntur, deponi judicat Noster. Quo minus autem debitam recipiant haec ova perfectionem, & excludantur, ex defectu congruae materiae & nutrimenti hoc contingere putat, quatenus Solium, quicquid chyli in ventriculo elaboratur, avide absumit, ac devorat. Quare non per os exitum quaerat vermis, determinaturus Author, orificium ventriculi inferius obstare dicit, per quod corpus vermis, post collum amplam satis crassitiem nactum, penetrare eo usque nequeat. Refutatis tum quibusdam Fernelii, Perdulcis, & Mercurialis de Solio sententiis, num in ventriculo nidulari vermes valeant, prolixius disputat, idque affirmat. Ad generalius igitur convertit se denuo vermium examen, eorumque metamorphosin, dum e. g. in ranas, lacertas, serpentes, scorpiones &c. vel potius in animalia his valde similia, transmutantur, per simplicem partium accretionem, quae pelliculam, qua teguntur, Nympha dictam, rumpant, contingere tradit, haud secus ac flores novam formam assumere quotidie videmus, Singulos, quos allegat Author, effectus vermium extra intestina haecap. 4. rantium, brevitatis studiosi non recensebimus, hoc unico contenart. 1. ti, quod, cum vermibus debeatur, quicquid molestiae lue Venerea affecti patiuntur, Mercurius vivus illos necare Authori dicatur; hinc alii, eodem teste, solis anthelminthicis hoc malum profligaart, 2. runt. Inter eos vero, quos intestinales producunt, allegat Noster vocem amissam, famem, erosionem intestinorum, lactis defoctum, cujus duo exempla sat notabilia allegat, &c.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 522","label":"DE LA GENERATION DES VERS DANS LE CORPS DEE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/522","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/522"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 524","label":"DE LA GENERATION DES VERS DANS LE CORPS DEE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/524","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/524"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}