{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 57-2","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 57-2","ref":"57-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/57-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/57-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/57-2.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Cap. II. nisi Templariorum historia, excidiumque Ordinis celeberrimi, quo nobilitatum istud seculum fuit, nos ad se vocaret. Nec tamen aut originem hujus Ordinis aut incrementa referemus, erudite licet & eleganter hic enarrata; multo minus historiam excidii, prolixiorem, quam ut in compendium mitti queat, hic inseremus: sed ea solum indicabimus, quae ab Auctore tum ad defendendos, tum ad accusandos Templarios afferuntur. Et istud quidem Auctor non dissimulat, Philippum Galliae Regem Templariis admodum fuisse infensum, eundemque precibus, minis, pollicitationibus induxisse Pontificem, ut in poenam Ordini huic infligendam consentiret; praeterea primos delatores Ordinis ultima supplicia promeritos, facile fingere talia de Templariis potuisse, ut hac ratione praesentissimo mortis periculo sese eriperent. In compendium deinceps cuncta mittens, Templariorum innocentiam hisce rationibus defendi posse autumat: primo quod primi illorum delatores, ut diximus, spe evitandi poenam promeritam impulsi, facile induci potuerint, ut falsa de Ordine profiterentur: deinde crimina illis objecta, idololatriam, Sodomiam, ceteraque tam enormia esse, ut in hominem mentis adhuc & rationis utcunque compotem vix cadere videantur: fidem porro omnem superare, per centum & quod excedit annos, inter tot cujuscunque ordinis & conditionis homines, neminem extitisse, qui non ista scelera indicaverit; praesertim cum multi a sociis aut superioribus male, saltem non ex voto habiti, Ordinem istum deseruissent: equidem nonnullos ex Templariis quaestioni subjectos ejusmodi crimina confessos esse, sed hanc confessionem aut metum supplicii, aut spem non tantum consequendi veniam, ied & praeni obtinendi, contra animi sententiam illis extorsisse; nonnullos etiam poenitentia ductos retractasse suam confessionem, multos etiam constanter negasse, quicquam ejusmodi, cujus Ordo iste arguebatur, a se admissum esse, aut de aliis sibi innotuisse, eosdemque nec gravissimorum suppliciorum, nec mortis metu adduci potuisse, ut objecta crimina faterentur: praeterea non alios contra eos produci potuisse testes, quam qui ex ipso Ordine multisque adeo nominibus suspecti essent: maximeque notatu dignum esse, quod tantum in Gallia illorum criminum convinci potuerint, non autem in aliis orbis Christiani partibus, manifesto documento, nisi variis artibus summaque crudelitate in Gallia oppressi fuissent, eos facile innocentiam suam ibi quoque comprobaturos fuisse: Philippum denique Regem & actorem fuisse & judicem in hac causa, eundemque non tantum immani odio contra Templarios flagrasse, sed improba quoque cupiditate bonis eorum potiundi fuisse incensum, Pontificemque oblata bonorum Ordini huic eripiendorum parte, facile in suam pertraxisse sententiam.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 57","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/57"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 58","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/58"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}