{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 58","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/58.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Haec aliaque ad innocentiam Templariorum tuendam afferri posse, Auctor asserit. Nec tamen diffitetur, esse quaedam, quae his reponi pro Philippo Pontificeque Romano queant, quae huc fere redeant: confessos fuisse plurimos Templariorum ejusmodi delicta, quorum accusabantur, indeque merito damnatos: parum referre, quinam primi eorum fuerint delatores; sufficere, quod constanter indicium a se factum defenderint: enormia quidem esse crimina, quae illis sint objecta, sed nihil tam enorme atque execrabile esse, quod non homo, qui cupiditatibus suis semel frena laxavit, admittere tandem queat; & idololatriae quidem commercium eorum cum Saracenis occasionem praebere potuisse, Sodomiam autem morumque impuritatem voluptatis, cui indulserint, esse filiam: quod per centum, & quod excedit, annos ista scelera a nemine illorum prodita sint, id mirum non esse, quod alii sibi quoque parum honorificum fore existimaverint, si Ordinis sui dedecora manifestarent, alii commodorum aut honorum ab Ordine isto obtinendorum spe inducti, facile flagitia ista non tantum silentio presserint, sed strenue iis se commaculaverint; nonnulli denique, praesertim ii, qui spe sua frustrati ex Ordine isto discesserant, metu fuerint deterriti, ne Ordinem potentem opibusque ac auctoritate florentem talia prodendo, quae comprobare oppido difficile est, irritarent, & ad ultimam perniciem sibi afferendam compellerent: ex iis, qui crimina ista confessi sint, multos id fecisse sua sponte, nec ulla praemiorum spe, aut poenae metu inductos; consensisse quoque omnes in criminum confessione, nisi quod quidam nonnulla negaverint, cetera affirmaverint, manifesto documento, ex animi sententia eos fuisse locutos: praeterea adjunxisse nonnullos ejusmodi facinorum circumstantias, ut vel hinc falsa fictave eos non proloqui, colligi potuerit, & quae reliqua sunt ejusdem commatis argumenta. Has itaque postquam in utramque partem rationes Auctor attulit, putat tamen, eas, quae contra Templarios adductae sunt, sufficere ad sententiam Pontificis in Concilio Viennensi contra Templarios latam, Galliaeque Regis Philippi facta ab omni injustitia liberanda.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 57-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/57-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/57-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 59","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/59"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}