{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 7","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/7.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Legem repetitam supponere aliam legem, & quidem eam, quae in quatuor dibzy G Goc quatuor libris praecedentibus contineatur: unde porro sequatur, constet, Mosen Deuteronomii auctorem esse, eundem quoque pro auctore reliquorum librorum, qui illi tribuuntur, esse habendum. Hisce hunc in modum praemissis, plurima Scripturae S. dicta congerit, quibus Moses tum Deuteronomii, tum Legis totius, hoc est, omnium quinque librorum, qui illi tribuuntur, auctor praedicatur. Atque haec tam firma certaque esse putat, ut supervacaneum censeat ad profanorum auctorum, Mosen & pro legislatore Judaeorum, & pro Pentateuchi auctore agnoscentium, testimonia provocare. Produci quidem hic a nonnullis Sanchoniathonem Berytensem, Phoenicum historicum, eumque bello Trojano antiquiorem ferri; sed cum de Auctoris hujus aetate nihil certi constet, incertius autem adhuc sit, num is libros Mosis unquam viderit, causae suae non magnum conDe Hesiodo quociliare praesidium, qui ejus auctoritate nitantur. que & Homero nonnullos contendere ait, quod ex libris Mosaicis nonnulla hauserint; sed hoc quoque dubium esse & incertum. De Platone tamen rectius forte hoc affirmari putat, cum hujus philoso. Ast phia in plerisque cum theologia Mosis accunte consentiat. qui omnem theologiam gentilium, omniaque Poëtarum commenta a Mose repetant, conjecturis solum inniti, quibus nemo sanae Esse mentis demonstrandi probandique inesse vim, existimaverit. tamen quosdam Scriptorum ethnicorum, quorum testimonia certa sint, momentumque omnino trahant. Manethoni primum inter hos locum tribuit, cujus testimonium referat Josephus, quo Mosen & legis & reipublicae Judaicae auctorem esse diserte autumet. Huic adjungit porro Philochorum, Polemonem, Eupolemum, Alexandrum Polyhistorem, Apollonium Molonem aliosque, qui Mosis, ut auctoris legum Judaicarum, injiciant mentionem. Addi his omnibus posse docet Pentateuchum Samaritanum, quippe ex quo luculendius, quam ex scriptoribus profanis omnibus, documentum peti possit. Id quo pacto evincat, brevitatis studio ducti nunc non commemorabimus. Indicabimus potius, sed brevissimis, quae ad argumenta secus sentientium Auctor reponat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 6","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/6"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 8","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/8"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}