{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 70","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/70.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Cap. II. III. seqq. part. II. Lib. III. Cap. I. tantum esse proprium, ut Abbati pareant, nisi iidem & Clerici sint, tum enim & Abbati & Episcopo eos esse subjectos. Intelligi ex hisce facile possunt, cujusmodi cetera sint, quae de mitra, annulo, ceterisque Abbatum & Abbatissarum ornamentis disserit, adeoque plura hinc decerpere supersedemus. Alteram autem partem libri hujus secundi destinavit vitae Hieronymi Mercatoris, inter Generales Ordinis Carthusianorum quadragesimi tertii, quem anno 1540 natum, vitae sanctitate singulari, hunc honoris gradum, in quo collocatus est, promeruisse asserit. Ceterum cum non tam historiam Hieronymi Auctor scribat, quam laudes ejus decantet, virtutesque depraedicet, non est, quod hic nos moretur. Id saltem non praetermitti fortassis quorundam interest, quod Auctor vitae Hieronymi catalogum Priorum Ordinis Carthusiani subjiciat. Et hactenus quidem statum Monasticum proprie sic dictum, prout in veteri Ecclesia Ohristiana se habuerit, Auctor dolineavit: nunc autem typos & adumbrationes ejus, tum apud Ebraeos, tum apud Gentiles quaerit. Apud Ebraeos se illi offerunt Nazaraei, Rechabitae, Prophetae, Esseni & Pharisaei, in quorum institutis se aliquid deprehendisse sibi visus est, quod cum instituSic ad Nazaraeos tis & disciplina Monachorum conveniat. quod attinet, tum in ipso nomine, tum in ritibus & ceremoniis, quibus initiabantur, & Deo consecrabantur, imaginem vitae Monasticae exhiberi, arbitratur. Nazaraeos enim a separatione dictos ait, idque in Monachos quadrare, qui itidem a mundo separati sint & discreti. Quod autem Nazaraei a vino & omni potu ebrietatem inducente se abstinere jubebantur, id eo pertinere docet, interprete Hieronymo, ut omnia quae pacem & tranquillitatem animi perturbare possunt, ut divitiae sunt, & omnes voluptates, fugiant, qui se Deo consecrant: quemadmodum & viri religiosi his omnibus votis suis solennibus bellum velut indicant. Porro dum & uvae & quicquid ex vite progignitur, interdicebantur Nazaraeis, hoc ipso ex mente Auctoris siguificatur, non tamtum peccata viris religibsis fugienda esse, sed omne quoque illud evitandum, quicquid a recto eos abducere tramite, aut vel speciem ullam peccati praebere queat. Et sic cetera, quae de Nazareis memoriae prodita sunt in divinis literis, ad Monachorum instituta accommodat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 69","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/69"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 71","label":"Cap. II. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/71"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}