{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 71","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/71.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Constituit quoque duo Nazaraeorum genera, dum quosdam ad certum tempus, quosdam ad dies vitae, Numini se consecrasse, & ad istud vitae institutum votis se obstinxisse docet: quorum hi quidem una debuerint contenti esse conjuge, id quod ad votum castitatis trahit. Et ne quid praetermisisse videatur, Nazaraeorum ordini adscribit Samsonem, Samuelem, Jeremiam, Johannem Baptistam, Jacobumque minorem, quorum tamen nonnullos ad perfectiorem vitae sanctitatem, quam ceteros, pervenisse existimat. Et hoc dum porro exequitur, de Jacobo ex Hegesippo notat, ei ob singularem virtutis & pietatis opinionem, quam etiam apud Judaeos sibi conciliaverit, fas fuisse in Sanctum Templi Hierosolymitani ingredi, ad quod ceteroquin solis Sacerdotibus aditus patuerit. Ruffinum quidem, Nicephorum, Simeonem Metaphrastem, aliosque docere, fas fuisse Jacobo etiam in Sanctum Sanctorum intrare. In verbis quoque Hegesippi ab Hieronymo in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum a Sophronio translato in linguam Graecam, citatis legi εἰς ἄγια τῶν ἀγίων: ast vocem ἀγίων neutiquam reperiri in textu Hegesippi ab Eusebio citato; unde & Combefisium, aliosque existimare, vocem istam ἄγιων ab alia manu esse additam. Illis itaque Auctor quoque subscribit, qui tale quid admittere renuunt, quod moribus Ebraeorum e diametro repugnabat. Adeoque nec Cornelio a Lapide adstipulatur, qui dissentientes Auctorum opiniones ita conciliare annitatur, ut dicat, non semper, sed aliquando, si forte arca foederis aut propitiatorium & Cherubini corruissent, aut a Gentilibus Sanctum Sanctorum fuisset profanatum, Jacobo aditum in Sanctum Sanctorum patuisse. Namque & tum, si ejusmodi quid contigisset, privato, & quod majus est, homini ob sectam, cui addictus erat, inviso Judaeis, fas fuisse in Sanctum Sanctorum ingredi, nondum evictum esse a Cornelio pronuntiat. Ast priusquam a","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 70","label":"Cap. II. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/70"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 71-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/71-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}