{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 72","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/72.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Johannem autem Evangelistam itidem Nazaraeum fuisse, Ruperti Abbatis auctoritate, itemque Hieronymi, docentis, quod in coelibatu ad mortem usque permanserit, comprobat. Rupertus autem cum verba Jacobi Patriarchae, quibus benedixit Josepho, ad Johannem traxerit, Auctori hinc nascitur occasio comparationem istam Josephi & Johannis ulterius prosequendi, & Nazaraeatum Johannis inde illustrandi. Ceterum Isidorum atque Rabanum Maurum refert tonsurae Ecclesiasticae originem a Nazaraeis repetiisse; quibus tamen non suffragatur, adeoque eorum refutat sententiam, tum aliis rationibus, tum maxime decretis plurium conciliorum, in quibus tonsurae Ecclesiasticae facta quidem fuerit mentio, nec tamen ejus origo ab Ebraeorum Nazaraeis fuerit derivata. Quo pacto in Rechabitis, Prophetis, atque Samuelotypum vitae Monasticae exhiberi putet Auctor, ex dictis haud difficulter uMissis ergo istis, paucis potius delibabimus, nusquisque conjiciet. quae de Elia atque Elisaeo, & origine Ordinis Carmelitarum disputat. Primo namque utriusque vitam moresque ita describit, ut paupertatis ac castitatis ab iis peti exemplum posse innuat. Vestimenta autem eorum delineaturus, de Elia ejusque discipulis interpretatur illud Pauli: circuierunt in melotis & in pellibus caprinis, Ebr. XI, 37; contenditque voce μηλωτὴ pellem ovinam indigitare: licet enim vox μῆλεν quodvis animal quadrupes denotet, saepissime tamen eam adhiberi pro ove: cujus rei rationem ex Varrone reperit. Rupertus Abbas hic in transitu Auctori vapulat, dum vocem istam a Graeco vocabulo μέλας derivavit, pellesque ovinas nigras ea designari docuit, ut inde argumentum caperet, quo probaret, vestimenta nigra Benedictinorum cum vestibus Prophetarum & Monachorum Aegyptiorum, quod ad colorem attinet, convenire.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 71-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/71-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 73","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/73"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}