{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 77","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/77.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"THE HISBORTOF POLAND. sive, HISTORIA POLONIAE, PER MODUM EPISTOLARUM ad Viros honoratos, in quibus describitur tum antiquus, tum praesens Regni Status Historicus, Geographicus, Physicus, Politicus & Eccleę siasticus. Auctore BERNHARDO CONNOR, M. D. Regiae Societatis & Collegii Medicorum Londinensium Socio. Londini apud Dan. Brown & A. Roper, A. 1698. in 8. QUod si laudem merentur non vulgarem, qui, quaecunque pasVsim in peregrinationibus suis observant, studiose digerunt, atque orbi erudito liberaliter communicant, tanto magis laudandus est celeberrimus hujus libri Auctor, qui & ea, quae in itinere Polonico notavit praecipua, nemini invidit, & optimos quosque Historicos consuluit insuper, ne qua parte deficeret, quam moliebatur, Poloniae Historia, typis quidem jam anno 1698. excusa, sed serius paulo ad nos perlata. Cum enim peragrata Gallia, Italia atque Germania, in ipsam denique Poloniam penetrasset, facile ita suam in re medica pentiam Johanni III Serenissimo Poloniarum Regi probavit, ut is corporis sui curam illi demandaverit, quam eo usque gessit, donec Theresiae Cunigundae, tum Electori Bavariae desponsatae, comes in itinere daretur & archiater. Hinc deinde redditus Angliae suae, varia edidit opuscula Medica, & in his tractatum de Medieina Mystica, quem in Actis nostris mense Augusto anno 1698 pro Cap. 1. Cap. II. lixe recensuimus. Unde nec mirum denique, Virum tanta industria Medica sectantem studia, colligendis atque in ordinem redigendis, quas in itinere Polonico conscripserat, schedis suis solum haud suffecisse, usumque fuisse opera amici sui Dn. Savage, cujus vel ideo tacere nomen hoc loco non possumus. Integrum vero opus duabus partibus absolvitur, atque earum quaelibet rursus epistolis nonnullis, quibus quae contineantur, breviter indicabimus. Primae nimirum partis epistolis tribus prioribus, Ducum atque Regum Poloniae facta ab A.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 76","label":"Cap. XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/76"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 78","label":"THE HISBORTOF POLAND","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/78"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}