{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 81","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/81.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Est vero plica, cum crines inter se sponte implicantur & concrescunt, iique vel omnes ad cincturam usque descendentes, vel ex altera capitis parte tantum, quod fit frequentius. Difficulter autem ait causam ejus posse inve niri, eosque toto coelo aberrare, qui negligentiae illam tribuunt, quasi ideo inter se crines coëant, quod rarius Poloni capillos componant vel pectine dividant, quippe una plerumque nocte concrescentes. Neque minus errare, qui, si discindatur plica, oculorum morbum, ipsamque coecitatem, capitis item & membrorum dolores, aliaque mala necessario consequi, sibi persuadent. Namque & ipse experimento comprobavit, sine periculo secari plicam posse, nec sanguinem manare, si secetur, neque sentiri dolorem. Interim asseveratum sibi fuisse fatetur ab Episcopo Posnaniensi, qui ter sibi ipsi disciderat plicam admodum puer, quod oculorum obfuscatio quaedam; membrorumque dolores, & quaedam quasi contorsiones fuerint secutae, fuerintque ea mala tanto vehementiora, quanto saepius secuisset plicam. Eundem morbum addit equis quoque & canibus aliisque brutis in Polonia communem esse; & peregrinis etiam, qui illuc veniunt, frequenter haerere, qui cum sine periculi metu scindant, minus exinde doloris sentiant. Et vixisse quidem suo tempore Judaeum refert, nomine Jonam, qui adhibita prius frictione & unctione, absque ullo periculo plicam secaret. Restat unum ad naturalem Poloniae historiam spectans, quod non potest non curiosis naturae scrutatoribus miram afferre voluptatem. De salis fodinis illud est, quae prope Cracoviam sunt, trecentis ferme sub terra passibus geometricis. Varii in imo anfractus esse perhibentur & concamerationes, ut, ubi descenderis, in novam urbem delatus videare. Quemadmodum enim retulit Auctori nostro haereditarius harum salinarum dominus, Morstin Covalsky, vix integrae septimanae spatio fodinae possunt circumiri; adeo amplae sunt, atque diversis distinctae viis.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 80","label":"THE HISBORTOF POLAND","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/80"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 82","label":"THE HISBORTOF POLAND","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/82"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}