{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 89","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/89.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Ascendere itaque terrestres particulas in planta certum est, at id quoque est evidens, tanto magis augeri plantam, quo plus materiae terrestris aqua, in qua collocata fuerit, continuerit. Ostendunt id omnia experimenta a Cl. viro instituta: menta enim, quam aqua fluvia alebat, majora incrementa capiebat, quam ea quae pluvia aut fontana alebatur, maximaque illa, quae aquam nacta fuerat, soluta in illa terra ex horto effossa impraegnatam. Non autem quaevis materia terrestris apta est, ut in quacunque planta adscendat eandemque alat, sed aliam alia requirit, quod variis iterum experimentis ostenditur. Inde vero conclusio deducitur, vegetabilia non ex aqua, sed ex certa & peculiari materia terrestri formari, aquam vero terrestri materiae vehiculi tantum loco inservire, nec quicquam vegetabilibus addere: quod posterius vel exinde evincitur, quod nihil incrementi capiat planta, si idonea materia terrestris ad eam non deferatur, licet maxima aquae vis per eam ascendat. Hujus rei experimentum, ut ex quamplurimis unum adducamus, cataputia dedit, quae licet longe majorem aquae vim quam menta exhausisset, longe minora tamen, imo pene nulla incrementa cepit. Nulla itaque sine aqua procedit vegetatio, ut pote cujus particulae sphaericae, motui suscipiendo maxime idoneae, atque in interstitiis suis terreas particulas secum avehendi aptae natae, ignavam magis materiam terrestrem in plantam evehere, atque sursum attollere valeant: ipsa tamen aqua non est, quae ingreditur constitutionem plantae, atque adeo substantiam ejus auget. Quid quod ne aqua quidem sola istud quod diximus officium plantae praestare queat, utpote quae debitam caloris quantitatem, qua ipsa commoveatur, requirat. Expertus hoc Auctor est in plantis, quas mense Octobri, atque sequentibus frigori magis obnoxiis, vitris suis aqua oppletis concredidit; tum enim longe minorem aquae copiam quam calidioribus mensibus exhausere. Imo docet hoc omnium vegetabilium in hortis & agris conditio, utpote quae autumnali tempore calore facto remissiore flaccescere incipiant, nova vita ipsis una cum calore sub vernum tempus redeunte: ut taceam quae climata magis minusque calida, imo & calor hypocaustorum nostrorum, ejusque in plantas vis, nobis argumenta suppeditant. NICOLAI BETSII JCTI DE STATUTIS, PACTIS ET CONsuetudinibus Familiarum Illustrium & Nobilium, illis praesertim qua Jus Primogeniturae concernunt, Tractatus Nomicopoliticus, ad usum Germaniae potissimum accommodatus. Editio nova, cum Praefatione, Summariis, Notis & Indice copiosiori, cura","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 88","label":"MEDITATIONES QUAEDAM ET EXPERIMENTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/88"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 90","label":"JO. SCHILTERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/90"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}