{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 95","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/95.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Tametsi vero in isto argumento exornando Gratius aeque ac Nemesianus ab Oppiano, qui Κυνηγστικὰ non minus quam Ἀλιευτικὰ Graeco carmine complexus est, longe fuerint superati, ut Julius Caesaex Scaliger etiam libro V Poëtices plebejis eos Poëtis, uti Oppianum divinis, accensere non dubitaverit: laudem tamen omnino merentur, qui, ut Latini etiam hi Cynegeticorum Scriptores, e quibus Gratium saltem Augusti aevo vixisse, ex Ovidio, qui ejus in ultima Ponticorum elegia meminit, palam est, (nam Nemesianum recentiorem multo esse, non diffitemur) doctorum manibus versari possent, industria sua effecerunt. Nam & Caspar Barthius cum animadversionibus suis opuscula haec Hanoviae A. 1613 excudi curavit, & suis eadem notis illustrata Lugduni Batavorum A. 1645 Joannes Vlitius edidit: Gratii etiam libellum Chr. Wase dignum censuit, quem in Anglicam linguam transfusum, adjectis notis nonnullis, Londini A. 1654 publicaret. Neque id filentio hic praetereundum, quod Gerb. Job. Vossio in libro de Poctis Latinis fuit observatum, & ex Hincmari Rhemensis Archiepiscopi ad Hincmarum Laudunensem epistola quadam comprobatum, Nemesiani opusculum jam temporibus nepotum Caroli M. ante annos octingentos in scholis praelegi consuevisse. Itaque quis vitio vertat Jobnstono doctissimo, quod Cynegeticorum horum editionem novam, & prioribus quidem multo accuratiorem adornare constituerit? Qua in re landando utique studio versatus sic est, ut opusculorum editiones omnes, quas quidem comparare potuit, conferret; scriptores insuper alios, Xenophontem utrumque, Oppianum, Pollucem, Plinium consuleret; Criticos etiam rariores, Salmasium, Turnebum, Gronovium, (cui quidem plurimum tribuit,) Vossium, Heinsium aliosque recenseret; atque his adminiculis instructus Gratium atque Nemesianum daret & emaculatissimos, & amplissimis tum suismet, tum aliorum annotationibus illustratos. Adjecit vero & opuscula tria alia, tum quod ab argumento non essent aliena, tum quod dudum ACT. ERUD. MENSIS FEBR. A. MDCC. dum quidem typis excusa aegerrime hodie possent comparari. Sunt illa Hier. Fracastorii Alcon, sive liber de cura Canum venaticorum, Parisiis A. 1612 primum editus; Joannis Caii Britanni de Canibus Britannicis liber unus, Londini jam A. 1570 impressus; & Anonymi Cynosophium, seu liber de cura Canum Graece conscriptus Latineque versus, quem Vitebergae primum ab Andrea Aurifabro editum Nicolaus Rigaltius, inter varios Scriptores Graecos & Latinos de Re Accipitraria & Cura Canum, Parisiis A. 1612 imprimi curavit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 94-2","label":"NOVUM ITALIAE ITINERARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/94-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/94-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 96","label":"LIBRI NOVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/96"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}