{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 11","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/11.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Nec excusari eam posse eo, quod symbolice res naturales earumque genesin repraesentet, cum multa in ea sint, quae plane respuant symbolicum illum sensum: nec eo denique, quod ista Deorum multitudine plura unius Dei, quem agnoverint omnes, repraesententur attributa; namque & paucissimos fuisse ita sentientes, & ipsos eos, qui ita sentire volunt videri, astra tamen in numero Deorum habere, & Numina caetera adorare, & in plurali numero de Diis loqui. Vastum illum Deorum numerum in varias classes divisisse varios. Ex illis memorat divisionem Clementis Alexandrini in classes VII; Servii in animales & naturales, quam optimam Autor censet, omniaque Gentilium Numina vel hominem, vel rem naturalem significare, & utrumque simul notare aliquando existimat; Jamblichi porro in octo ordines Deorum distinctionem; Romanorum in maijorum & minorum gentium Deos, quorum illi & Electi dicebantur & Consentes, suoque numero Deos Samothraces & Cabiros complectebantur. Cum Samothracibus eosdem fuisse Penates Deos Urbis & Imperii Romani, idque probare tum hoc, quod Trojanorum, a quibus orti Romani, Dii suerint Samothraces, tum quod clam habita eorum nomina fuerint: hoc enim ex Samothracum disciplina esse, non vero inde, ut ne evocari possent ex urbibus, quod fieri potuisse, utut ignotum esset nomen Deorum Penatium, ex Macrobio constet. Hancque de Penatibus & Samothracibus Diis sententiam Varronis quoque fuisse. Penates illos Castorem & Pollucem, quod ex Dionysio duas statuas Deorum Trojanorum militari habitu describente, cum inscriptione Δένα τες, colligant nonnulli, esse haud potuisse, cum iuniores sint Castor & Pollux Diis Trojanorum Samothracibus, probabileque sit, magis Diis Samothracibus, primi ordinis Numinibus, quam Castori & Polluci, Hervibus, imperii sui tutelam commisisse Romanos. Probabilissimum esse, eo fuisse Jovem, Junonem & Minervam; illos enim esse magnos Deos a id Macrobium, quod nomen Cassius Hemina Penatibus quoque dederit. Cum Penatibus publicis, familiarum Penates h. c. Lares & Deos Viales confundendos non esse.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 10","label":"HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/10"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 12","label":"HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/12"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}