{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 118","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/118.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Sex enim ultra triginta exhibet observationes, in aegris variis morborum generibus vexatis factas, in quibus historiam non solum morbi pertexit, sed subinde etiam discursum physiologicum & pathologicum subnectit, & quae in cadaverum dissectionibus fuerant observata, candide communicat. Nos ea solum libabimus, quae vel ipsa libri rubrica commendat, de hydrophobia scilicet, asthmate & cordis in embryone vasorum structura, sanguinisque circuitu. Observatio igitur XXV aegrum sistit hydrophobicum, qui ante 13 menses a cane Danico rabioso morsus, inconcussa hactenus sanitate gavisus erat, donec transacto hoc tempore, cogitabundus aliquantulum & subtristis, de frigiditate circa vesperam & stupore quodam faciei molesto conquestus fuerit, quibus accesserit aquae pavor, absque ullo tamen salivae deglutiendae metu. Insecuta demum per paroxysmos sunt deliria & convulsiones. Liquida omnia aversabatur, ita tamen, ut monitus potionis medicae portionem aliquam per gulam, licet timide & non sine lucta satis manifesta, transmitteret. Aquae pavorem, hisce aegris solennem, Noster a convulsionibus musculorum deglutitioni inservientium, & interna caloris febrilis accensione, praefocationis metum inferentibus deducit, ita ut cujuscunque rei vel fluidae vel solidae appulsum, utpote partium pneumonicarum cavitatem pertransiturae, & ita aeris ingressum impediturae, vel etiam aeris confertiorem introitum magnopere reformident, & vel ab aliqua istius generis imaginatione penitus abhorreant. Aquae immersionem, tanquam appropriatum morbi hujus remedium, strenue & violenter peragi debere jubet, causamque consistere putat in eximia illa spirituum humorumque agitatione & mutatione, quam, renitente & aversante natura, producit subita & invita in aquam projectio; hisce enim circumstantiis neglectis, nihil eam juvare, praesentis aegri casus testatur luctuosus, qui in reditu ex Belgio per mare, facto naufragio, aquas nando trajecit trium ad minimum milliarium, multoties interea opprimentibus undis submersus, priusquam ad littus pervenerit. In Observationibus XXVI & XXVII duo asthmatis exempla proponit, unico praecipue symptomate a se invicem discrepantia, videlicet sputatione, quae ob eam essentialiter & omnino inter se vel in specie differre, & modo sicca, sympathica, seu convulsiva, modo humida, idiopathica vel vere pulmonica vulgo vocari solent; cum tamen revera, ex Authoris sententia, unus idemque sit affectus quoad causam formalem, & nulla hic omnino obtineat distinctio, nisi quam vel causae occasionalis differentiae, vel symptomati alicui supervenienti per accidens, juxta aegri temperamentum, acceptam referamus.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 117","label":"OBSERVATIONES QUAEDAM MEDICO. PRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/117"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 119","label":"OBSERVATIONES QUAEDAM MEDICO. PRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/119"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}