{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 12","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/12.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Speciem Penatum esse Deos Indigetes, in quorum tutela erant certae regiones, illis tamen aliquanto inferiores, inque iis fuisse Curetes, qui cum Corybantibus & Dactylis Idaeis sint iidem. Nomen eorum esse conjugatum vocis indigena, Deumque patrium notare, quod mirum viros doctos non vidisse. Infimum Deorum genus Lares Deosque Manes esse, & Genios, de quibus inprimis ex Apulejo de Deo Socratis, & Jamblicho de Mysteriis agit. Porro cum omnis apostasia & idololatria Israelitarum, ex Phoenicum seu Chananaeorum Aegyptiorumque Theologia, suas repetat origines, dilata in alium locum de horum superstitionibus dissertatione, hic quidem Phoeniciae Theologiae ex Sanchoniathone exhibet compendium, & ingeniose ostendit historiae Mosaicae in iis, quae de originibus rerum commentatus Sanchoniathon fuit, vestigia. Quae inter alia ille de adoratis a primis hominibus plantis dicit, ex male acceptis illis, quae habet Moses de Adamo, quem in Paradiso constituerit Deus QVI, esse putat: vocem enim Ebraeam culturam terrae pariter, ac cultum religiosum notare. Creationem hominis apud eundem ita exponit, ventum Colpia esse run Mpr) Spiritum vocis oris Dei, i. e. omnipotentiae verbum, vel ut Davides loquitur, Spiritum oris Dei, qui ex uxore sua Baau h. e. materia rudi, genuerit Protogonum V.2 i. c. primum hominem, & Αἰῶνα i. e. uxorem ejus, cujus nomen sit ex mala interpretatione vocis Tu quae virginem notet, & fit foeminina forma τοῦ Dπυ quod αἰῶνα seculum significet. Usoum Cinum, Hypsuranium Abelem fuisse putat, sic dictum, quod Deo coelorum esset acceptus. Quis sit γῆῖνος ἀυτόχθων, quem Adamum statuit esse Bochartus, se quidem ignorare, sed & in caeteris multum perturbatam hanc Sanchoniathonis historiam se invenire. De Agrote Deo obscura omnia. Per simulacrum vero hujus adeo venerabile arcam Mosis, & per templum a bobus bajulari solitum, tabernaculum facile intelligi: nam pro Levitis boves ab Autore monstrosarum adeo fabularum pleno substitui, non esse mirandum. Schaddat eum inter Titanas referre, quod Deastris omnibus bellum intulerit verus Deus. Eum Phoenices Θεὸν μέγιστον Deum maximum appellare, quod dicit Sanchoniathoni, id spectare ad Palaestinos, qui ejus excellentiam in templo Dagon experti fuerint. Eo etiam pertinere nomen Misor, quod dimissum notet, quia arca a Palaestinis fuerit dimissa. Taautum Mosen esse: Sydyk Melchise decum, ut alibi monstratum.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 11","label":"HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/11"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 13","label":"HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/13"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}