{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 121","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/121.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Usum vasorum in corde quod attinet, advertendum esse monet Vir Clarissimus, valvulam foramini ovali, seu potius rotundo appensam, ejusdem margini undiquaque adnecti, servata solum quarta plus minus parte ad imum istius foraminis aperta, sanguinis transitui dicata; ita ut haud adeo magnam sanguinis quantitatem, ac hactenus creditum fuit, per eam transmitti posse, & proinde majorem longe ad arteriam pulmonalem ascendere, merito concludat. Cui argumento stabiliendo maxime facit canalis arteriosi constitutio, qui etsi naturali sua proportione, cum vacuus est, non prorsus ad aortae magnitudinem venit, liquore tamen quovis repletus, quam proxime, primo suo praecipue egressu, ad arteriae istius cavitatem accedit. Deinde attentionem meretur arteriae pulmonalis ramorum duorum structura. Hi enim statim a suo exortu, qui a parte hujus arteriae trunci interiori est, e regione canalis communicationis adversa, non solum admodum a se invicem utrinque, dextrorsum scilicet & sinistrorsum, maxima fere distantia inter se facta recedunt, quin etiam admodum in suo transitu declives evadunt, priusquam pulmones ingrediuntur. Cum igitur viam illam adeo deviam & impeditam sanguis invenerit, & ob valvularum semilunarium renitentiam facile regredi nequiverit, arteriam hanc non potest non reddere intumescentiorem. Utcunque autem de sanguinis circulatione per hoc viscus certior factus fuerit Author, nullus tamen dubitat, quin admodum lento gradu id fiat, cum ob conformationem vasorum, tum ob pulmonum substantiam, tunc temporis adeo densam & compactam, ut instar glandularum ad tactum dura & nodosa haec sentiatur. Nec sane, quomodo per pulmones circulatio sanguinis apte fieri queat, concipi potest, nisi vasa sanguinem excipientia, tempore gestationis, concidentibus tum pulConcesso monibus, longe ampliora & capaciora existerent. autem tardiori hoc sanguinis per pulmones transitu, fit ut minus sanguinis per eos, quam si substantia eorum laxior rariorque fuisset singula ventriculi dextri systole percurrat; propter eandem rationem, a confertiori ejus in hanc arteriam influxu, necesse erit, ut trunco ejus amplitudo major accedat. Hinc similiter cautum est, ne foetu postea in lucem edito, a longe uberiori sanguinis quantitate, huic arteriae allata, ab utriusque scilicet venae cavae truncis reflui, & celeri ejus appulsu, cessantibus jam foraminis rotundi & tubuli arteriosi officiis, arteriae hujus parietes subito disrumpantur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 120","label":"OBSERVATIONES QUAEDAM MEDICO. PRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/120"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 122","label":"OBSERVATIONES QUAEDAM MEDICO. PRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/122"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}