{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 125","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 125","ref":"125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/125.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Affirmat quippe, falsum esse, quod Larissae vicina sit Aulis, illa scilicet, quae in inferioribus dicatur Λυλις τε βοιωτῶν πόλις: potius ita de Daulide statuendum esse, uti appareat ex Strabonis lib. IX, p. 423. Praetermittimus de industria reliqua, quandoquidem ista latius persequi, instituti ratio prohibet. Proxime hinc abest Henrici Stephani Dialogus, Dicae archi Sympractor, vel de Graecorum moribus, praesertimque Atheniensium, supplementum. Sequitur pag. 1 Erasmi Vindingi, Pauli F. Hellen. Exponuntur in hoc opere, quod ex Auctoris MS. autographo nunc primum editur, antiquae Graeciae populorum incunabula, migrationes, coloniarum deductiones, & res praecipuae gestae, urbiumque & regnorum origines, mutationes, interitus, & Principum in iis successiones, è Graecis praecipue scriptoribus, Historicis, Poetis, Geographis, Oratoribus & Grammaticis. De quo etsi praeclare sentiat Gronovius, dolet tamen, opus hoc, priusquam ad se transmitteretur, a nullo harum rerum intelligenti viro recognitum, ac politius limatum esse. Cum enim constiterit foliis solutis, multaque adfuerint inducta, multa denuo allita, multa variis signis annotata, fieri non potuisse, quin multa a mente Auctoris & veritate aliena ibi contineantur; quorum proinde numerum init, ac dato commemorandi loco recenset. Inde comparent Latari Baysii de re Navali liber, seu annotationes in L 2 De Captivis & postliminio reversis, cum figuris, pag. 564: Stephani Doleti de re Navali liber, ad Latarum Baysium, pag. 629: Caelii Calcagnini de re Nautica commentatio, ad Lilium Gregorium Gytaldum, pag. 741. Jo. Schefferi de varietate Navium dissertatio, pag. 769: Josephi Laurenti de varietate Navium schedias ma pag. 789: Joachimi Camerarii Hippocomicus, seu de curandis equis, item de nominibus Equestribus Graecis & Latinis collectio. pag. 793. lulis Caesaris Bulengeni de Triumphis, spoliis bellicis, trophaeis, arcubus triumphalibus, & pompa triumphi, liber unicus, p. 857: Francisci Modis de Triumphis, ludis & spectaculis veterum libri duo, pag. 961. Jo. Meursum de Funere liber singularis, in quo Graeci & Romani ritus, p. 1073: Josephi Laurentii de Funeribus Antiquorum tractatus, in quo ritus funebres ante rogum, in rogo, & post rogum illustrantur & explicantur, p. 1164. Jo. Andreae Quenstedum de Sepultura Veterum tractatus, sive de antiquis ritibus sepulchralibus Graecorum, Romanorum, Judaeorum ac Christianorum, p.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 124","label":"THESAURUS GRAECARUM ANTIQUITATUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/124"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 126","label":"THESAURUS GRAECARUM ANTIQUITATUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/126"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}