{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 129","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/129.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Cum autem facile adduci non posset laudatus Hahnius, ut ipse viva voce juventutem doceret, sed pleraque in calamum daret, ipse quoque vicaria Struvii opera, in dictandis ad Wesenbecii Paratitia observationibus, utebatur. Ejusdem praesidio noster usus in dissertatione a se elaborata, de damnis, illis praecipue, quae ex dolo, culpa aut casu proveniunt, horumque correctionibus & praestationibus. Hisce exantlatis, nomen professus est apud Collegium Juridicum, atque praeviis examinibus, ad inauguralem disputationem de Vindicta privata fuit admissus, habitam A. 1645 Februano mense. Vocatus postea, mense Aprili ejusdem anni, ad Assessoris in Scabinatu Halensi munus; id quod illum movit, ut sequenti anno Doctoris insignia in se conferri peteret. Annum Halae nondum transegerat & dimidium, cum auspiciis Serenissimorum Saxoniae Ducum, ad ornandam Juris Professionem, in locum Gothofredi Fibigii, in academiam Jenensem vocaretur, commendante illum praecipue Georgio Frantekio, Cancellario Gothano, in numerum Professorum, habita prius dissertatione pro loco de Aedificiis privatis, L. Decembris anni 1646 receptus. Inde quoque in Scabinatum, atque numerum Adsessorum Curiae Provincialis, fuit adlectus. In hac autem academia quanto semper cum applausu doeuerit, in commune notum est. Immo Syntagmata ejusdem feudalis atque civilis juris, quae in plerasque Germaniae academias recepta, satis de communi adplausu testantur. Et cum latius propagaretur etiam extra academias ipsius fama in consilium vocabatur a Brunovicensium republica, delato ipsi anno 1660 primi consiliarii munere, ita ut quater in anno eo migraret. Id quod etiam, adnuentibus Serenissimis Saxoniae Ducibus, ad triennium suscepit, quo praeterlapso, muneri renuntiavit. Annus agebatur 1667, cum a Serenissimis Saxoniae Ducibus, Vinariensis lineae, ipsi Consiliarii aulici munus, atque rerum cameralium summa, clementissime demandaretur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 128","label":"PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/128"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 130","label":"PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/130"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}