{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 13","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/13.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Ex istis Phoeniciis vero Graecos omnes fabulas suas & Theogonias derivasse, pro sua fingendi licentia, innumeris rebus sive additis sive mutatis: quod in sequenti tractatione universa passim uberius ostenditur. Hisce vero generalibus de idololatria, succedit specialior de Syrorum & Hebraeorum idololatria tractatio. Hic perlustrantur ante omnia Scripturae loca, in quibus Teraphim mentio. Hinc rejectis Eliezeris, Mosis Nachmanidae & Bechai, Salomonis Jarchii & Aben-Esrae, Moncaei & Gaffarelli, Spencenque de Teraphim sententiis: ipse quidem tanquam certissimum supponit, figuram humanam eos habuisse, quod patere putat ex historia Davidis, in cujus lecto Teraphim collocavit Michal, ut ipsius praesentis praeberent speciem. Hoc vero etiam certum esse, instrumenta magica illos fuisse, ad indagandas res vel futuras vel alias obscuras; non fuisse taVix enim promen magiae instrumenta eos in prima sua origine. babile esse, vel Jacobum, probatae pietatis virum, in domo Labanis fuisse tam diu commoraturum, si magicis hujusmodi abominationibus cum Teraphim, quos ibi fuisse constat, peragendis, quotidie illa fuisset conspurcata; vel Rachelem horrendae istius impietatis instrumenta fuisse asportaturam: fuisse ergo eos nil aliud initio, quam imagines, in quibus colere Deos suos solerent Gentiles. Imagines autem non fuisse magnorum istorum Deorum, Baalis, Ast artes, Molochi & aliorum, sidera coeli repraesentantium; hos enim humana forma, qualis Teraphim extiterat, cultos a Syris nunquam fuisse: homines itaque repraesentasse eos, in numerum Deorum relatos, ipsosque adeo Latinorum Lares familiarum tutelis praefectos, Et certe privatos, non publicos hos fuisse Deos, probare id primum, quod solus Laban, non omnis illa gens, eorum ablatione fuerit commotus. Ipsum porro probare nominis etymologiam, quae a ND sanare descendat, ut Deos adeo servatores hospitatoresque DEN significent, unde & Graeca vox θεραπευτῆς originem habeat. Imo porro, ut Latinorum Lares compitis quoque praeerant, Viales Dii inde nominati, sic Teraphim quoque manifeste id tribui Ezechielis 21. Hoc porro, istis evictis, quod Servius Lares dicit esse animales Deos, h. e animas consecratas, ad originem Teraphim primam nos deducere. Lares enim fuisse animas progenitorum, illustriumque in fasamilia virorum: tales ergo Teraphim fuisse, qui Noam forte Semumque repraesentaverint.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 12","label":"HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/12"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 14","label":"HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/14"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}