{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 130","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 130","ref":"130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/130.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Multa quidem in hoc munere publicorum negotiorum mole obrutus erat, quae tamen minime obstabant, quo minus inter aulae negotia, varios quoque publici boni caussa ederet tractatus, praecipue Evolutiones, & Jus Sacrum Justinianeum. In hoc munere transactioni quoque, ratione Altenburgensis successionis factae interfuit. In quo negotio pertractando talem se praestitit, ut non solum Ernestus Pius, contrarias licet partes tueretur, illum numismate aureo donaret, sed etiam facta postea divisione, Consiliarii intimi munere ac dignitate augeretur. Subsequenti anno 1673 mortuo Richtero, in Jenensem academiam fuit revocatus, atque Ordinarii in JCtorum Collegio munus ipsi delatum est, relicta nihilominus Consiliarii intimi dignitate. Cui muneri cum adnexa esset juris Canonici professio, idem & voce & scriptis illustrare adgressus est. Dolendum saltim, quod illi, quos publico destinarat labores, perfecti non fuerint, atque eorundem solum extent adhuc collectanea, licet inter haec varia responsa ad caussas & beneficia ecclesiastica spectantia. Sed neque ipsa meta dignitatum. Cum enim mortuo Bernhardo, Saxoniae Duce, unicus superesset Jenensis lineae Saxonicus Princeps, Joannes Guilielmus, atque illo minorenni adhuc, tutelare regimen formaretur, illius Praeses noster anno 1680 ordinabatur, demandata etiam Consistorii cura, & redituum provincialium directorio. Ne itaque laborum mole obrueretur, cedebat juris professione, solo retento Ordinarii munere. Solatium autem in tanto negotiorum cumulo quaerebat in Musis, disputationibus vacabat tam publicis quam privatis, editis etiam tractatibus, illo praesertim de Invocatione nominis Divini, & Juris prudentia Germanica, sicet ante iamdum iussu Ernesti Pi elaborata. Mortuo vero Juventutis Principe, & cum eo senensi linea extincta, dissolvebatur regimen, terris partim ad Vinariensem, partim Isenacensem domum delatis. Redibat igitur noster, quod sibi reservaverat, ad ordinem Juridicum, idque mense Junio anni 1691, juris Canonici vestigia relegens, lectionibus potissimum publicis atque diversis acroamatibus vacans. Eodem anno a Serenissimo Hasso-Darmstadiensi Landgravio in partes curarum vocatus, & Consiliarii intimi munere ac titulo honoratus est. In academico munere, Rectoratus vices bis gessit, Decani vero quater & decies, Brabeutae quinquies. Haec origo, studiorum progressus, & honorum incrementa. Quantum ad statum familiarem, uxores binas habuit: priorem Anuam Mariam, Christophori Philippi Richteri filiam unicam, ex qua suscepit septem filios, filiam unicam; alteram sibi matrimonio junxit anno 1663 Susannam, Burcardi Berlichii filiam natu secundam, ex qua XVII liberorum pater factus.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 129","label":"PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/129"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 131","label":"PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/131"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}