{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 133","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 133","ref":"133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/133.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Quibus praemissis, ante omnia duo primaevae Ecclesiae intervalla, unde quidem ad nostra tempora deduci soleat argumentatio, caute invicem secernenda esse notat, & quidem prius eorum fuisse monet, cum in universam Christi Ecclesiam, talem primatum obtineret Episcopus Hierosolymitanus, qualem Pontifex templi Hierosolymitani Judaeus in Synagogas Judaeorum per orbem dispersas habuerit. Tum enim δρχισρεῦσι seu Principibus sacerdotum (per quos Pontifices, Expontifices, Segenes seu vicarios Pontificum, qui totius δωδεκαφύλου, seu duodecim tribuum nomine, sacris publicis praefuerint, intelligit) in Synedrio Christianorum Hierosolymitano Apostolos, pro tribuum quoque numero duodenos, respondisse. Quod autem primum hoc Ecclesiae Hierosolymitanae Collegium, ad Collegii apud Judaeos Hieratici instar, communi ἀρχιερίων nomine haud insignitum fuerit, in ratiociniis illius aevi Platonicis de Archetypis atque Ectypis, causas valde commodas inveniri censet, quae eo denique redire videntur, ut cum Christus ipse, ὁ Λόγος, Protetypus unicus esset ac aeternus Sacerdos, & κατʼ ἐξοχὴν ac vere Ἀρχιερεὺς, Apostoli a nomine tam venerando sibi temperare voluerint, Collegiumque suum modestiori aliquo vocabulo, quod ministros Christi potius quam collegas sonaret, censuerint insigniendum, ne quam sibi paritatem cum Αόγῳ vindicare viderentur. Porro observat, cum explendo duodenario Apostolorum numero non sufficerent, qui ex eadem cum Christo stirpe essent, aliunde arcessendos fuisse, qui tribuum numerum aequarent: in hoc tamen Apostolorum Collegio, primum locum Christi cognatos habuisse. A primo, quod Hierosolymis erat, isto Cleri Christiani Collegio ad secundum progreditur, judaici Collegio non modo atque istud cum secundo Synedrii sed & parem numerum hacommune Presbyterorum nomen, buisse docet, id colligens ex libro Apocalypseos, ubi 24 Presbyterorum mentio injicitur, & juxta ipsum Ecclesia Hierosolymitana, qua Synedrio Hierosolymitano respondit, adumbratur: praeterea asserit, a secundo hoc Christianorum Hierosolymitanorum Collegio ad exteras ecclesias exemplum Presbyterorum transiisse, atque sic nullum esse potuisse locum presbyteris laicis.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 132-2","label":"PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/132-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/132-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 134","label":"PII MANES STRUVIANI, SIVE DE VITA ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/134"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}