{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 147","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 147","ref":"147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/147.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Hic ergo Hydius, Clarendonii Comitis titulo postmodum decoratus, rebellionis Anglicanae descriptionem duplici de causa adortus est, tum quod ad id faciendum Carolus I Rex jussu suo calcar addidisset, tum quod omnium, quae gesta sunt, spectator ipse atque auditor extitit. Erat enim inferioris in Britannia Curiae (la Chambre des Communes) Senator, atque in Comitiis A. 1640 habitis, regiam auctoritatem tamdiu contra calumniatores & novaturientes pro virili tutatus est, donec cum aliis furori insanientium cedere, atque in Carolinis castris receptum quaerere, necesse duxit. Ne autem illi, qui à regio capite tempestatem hanc exitiabilem omni conamine avertere contenderunt, atque id propter a sectariis Cromwellianis in Annalibus eorum male traducuntur, merita laude apud posteros excidant, aut paucorum hominum malitiosa pervicacia, per quam parum abfuit ut universa Britannorum natio ad incitas redigeretur, ex memoria hominum deleatur, huc quidem celeberrimi Auctoris Commentarii faciunt, quorum Tomum primum, quos duo alii Primus exhibet ultimos excipient, in quinque Libros distinxit. regiminis a Jacobo I Rege exerciti annos, iter; Caroli Principis cum Buckinghamio Duce in Hispaniam, pro ineundo cum Infante Hispanica matrimonio susceptum; Jacobi Regis obitum, Buckinghamii caedem, praecipuorum Status Administrorum characteres, ac Caroli filii successoris in Scotia coronationem, variorumque tumultuum, ob Liturgiam Anglicanam Laudi Cantuariensis Archiepiscopi suasu Scoticis Ecclesiis obtrusam, semina. Secundus motuum a Scotis excitatorum circumstantias, belli intestini exitum, novi deinceps dissidii inter Scotos & Anglos exorti mala, & Parlamenti Anglici a Rege dissoluti caussas secenset. Tertius Parlamentum anno 1640 a Rege convocatum nobis sistit, quod fatali turbine Regiae Majestatis jura prorsus pessum dedit, & Straffordio Comiti d. 22 Maji anni 1641 caput amputari jussit. Quartus Regem ad Scotos ob pacem cum iis sanciendam profectum, mox ad Londinenses reducem, sed ob Curiae inferioris atrocissimos insultus, ad Eboracenses profugum exhibet. Quintus denique liber molimina Regis apud Eberacenses degentis contra Parlamentum suscepta, missos a Rege ad Curiam, a Curia vero rursus ad Regem libellos varios, tum adparatum utriusque partis bellicum, & signa exeunte mense Augusto anni 1642 invicem collata narrat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 146","label":"ERUDITORON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/146"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 148","label":"ERUDITORON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/148"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}