{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 161","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/161.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"1526, utrumque Parisiis primo a Badio Ascensio vulgatum fuisse censet. De Johanne Leslaeo, qui septem libris prioribus nihil fere aliud egit, quam ut Boethium redigeret in compendium, juvat Buchanani, quam e notis ejus manuscriptis Noster attulit, censuram transscribere: Les laeus Boethii Epitomator a nonnullis censetur; eum enim, quod potuit, imitatus est. Uterque laudem suam meretur, sed neuter praestitit, quod facile potuit, si paulo plus judicii adhibuisset in describendis regionibus ipsarumque nominibus assignandis, & in rebus enarrandis ab anilibus fabulis abstinuisset, & a maledicentia in purioris religionis vindices. At de ipso Buchanano, cujus Historia primum Edinburgi A. 1582 f. prodiit, variorum judicia hic cumulantur, e quibus arridet imprimis, quod e Roberti Gordoni Epistola quadam manuscripta adfertur, dignum utique, quod pariter cum Lectolibus nostris integrum communicemus: Georg. Buchananus Vir in omni humaniore literatura probe exercitus, Poetarum sui saeculi multorumque praecedentium omnium consensu princeps: ille tamen ea aggressus est, quae famae ejus intererat non attigisse, & intra Poeseos limites se continuisse. Tribus primis Historiae suae libris Conviciatorem agit, non Historicum; & praeter jejunam Regni nostri descriptionem (quam tamen desultoria levitate praetervehitur) doctis viris nihil praestare videtur, in re antiquaria non satis instructus. Sed non haec impune tulit, a Camdeno (omnium Britanniae Antiquariorum longe primo) male habitus. Procedente Historia (ut innumera sphalmata taceam) contra Kennethum Regem intonat horrendum &c. Ubi ad sua tempora ventum, Deus bone! jam confusa rerum facie, & turbis fluctuante Regno, quam aperte in partes transit? Jam non Historicus, sed Causidicus; detorta veritate rerum, parum apud ipsum sinceri. Et haec omnia, ut unum hominem Macenatem suum stabiliret; quem tamen, antequam vita exiret, cruenta morte sublatum vidit. Sed non ideo refrixit inde partium studium; ut testatur egregius ille dialogus aut cento, de Jure Regni, quem extrema aetate procudit: ubi illa traBat, quae perfectum Theologum & peritissimum Jure consultum postulant, homo ad haec impar, e scholis & ludimagistrorum serulis, in haec ardua rerum evectus.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 160","label":"THE SCOTTISH HISTORICAL LIBRART","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/160"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 162","label":"THE SCOTTISH HISTORICAL LIBRART","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/162"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}