{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 186","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/186.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"De ipso Cassiano pauca sunt, quae innotuerunt hactenus; non postremum interim famae ejus testimonium putatur, quod Hierocles in Hippiatricam Prooemio ἄριστον Βάσσον in re dubia in consilium vocare, non dedignatus fuerit. De natali solo suo, subobscure quidem ipse Bassus quaedam Geop. I. Vc. 6 reliquit, ubi Maρατώνυμον χωρίον nominat, sed fatetur Clarissimus Needhamus, ubi terrarum fuerit istud Μαράτωνυμον χωρίον, se adhuc latere. Atque haec de Geoponico Collectore. Nunc deveniendum nobis ad Scriptores singulos, quos iste collegit, & juxta Alphabeti, quod vocant, seriem Needhamus noster exhibuit. Ubi primum locum Apsyrtas obtinet, docente Suida Prusaeensis, vel Nicomediensis, sub Constantino ad Istrum bello Scythico miles: librum scripsit Hippiatricum, & de equis Physicum, & alia. Hunc Julius Africanus excipit, professione Christianus, & primus, si Vossii valet auctoritas, qui horum Chronologiae fontes reclusit, scripsitque Πεντάβιβλον Χρονολογικὴν Eusebio exscriptam, & novem Κεστῶν libros, quibus a rerum varietate nomen est, complexos res Medicas, Physicas, Rusticas & Chymicas, ut Georgius Syncellus & Suidas ajunt. Eusebius quoque epistolae ad Origenem ejus meminit, in qua historiam Susannae, quae in Danielis libro legitur, spuriam suspicetur. Etiamsi vero Valesius & Scaliger diversum Africanum Chronographum a Κεστῶν Auctore faciant, contrarium tamen ex ipsis Photii verbis Noster it probatum. Suidas facit patria Lybicum. Vixit tempore Alexandri Severi Imperatoris, quia ipse testatur, Partesanem se vidisse, qui haud dubie sub hujus imperio clarus fuit. Pauca quaedam adhuc ejus Κεστῶν capita extant, ad calcem Heronis Alexandrini aliorumque Mathematicorum veterum Parisiis editorum, sed mutila & luxata. Non minus locum Anatolius inter Geoponicos meruit, a Suida dictus μάγιστρος Θεσδοσίου βασιλέως. Uti duorum illustre Apuleiorum nomen est, ita dubium est, cujus fragmenta ornent Geoponica. Colvius cum Apulcio Celso Centuripino facit, qui sub Augusto & Tiberio floruisse creditur, & à Scribonio Largo praeceptor suus nominatur, ac a Marcello Empirico Medicis Latinis accensetur. Albertus Faber autem in Decade Decadum a Madaurensis Philosophi Platonici stat partibus, cujus diversa a jam extantibus passim veteres allegant scripta. Arbitrium aliis relinquit Needhamus Noster.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 185","label":"TERIONIRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/185"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 187","label":"TERIONIRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/187"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}