{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 189","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 189","ref":"189","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/189","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/189.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Uno nomine non immerito duo comprehenduntur Quintilii, Gordianus sive Condianus, atque Maximus, fratres. Eo enim amore se sunt amplexi mutuo, ut nihil alter fecerit sine altero. Scripserunt Georgica. Perdidit eos tyrannis Commodi. Sotionem ratio post hunc. ordinis producit. Alexandrinum dicunt aliqui, & ad Tiberii aevum ex Plutarcho eum referunt. Scripta ejus diversi diversa adducunt. Juniorem aliquem praeter hunc fuisse, Needhamus colligit ex voce Ἰννουλα sequioris Graecitatis, quae Geopon l. IX. c. 27 occurrit. Qui a patria Tarentinus appellatus est, subjungitur. Hoc autem duo nomine celebres sunt, Archytas alter, quem agriculturae studium coluisse Columella ait, alter Heraclides Medicus Empiricus, quem Antonio Musa Augusti illo Archiatro superiorem Galenus facit. Posteriori deberi fragmenta, quae in Geoponicis leguntur, Lambecius censuit, ad quem Needhamus accedit. Ex Hippiatricorum iterum numero est Theomnestus, quem inter Caesarianos Equites in armis versa narrat Pearsonius, dubium quo argumento. Nomen M. Terentii Varronis adduxisse sufficit, cum noverit eundem quilibet. Sed nomine tantum notus est Vindanionius, quem Vindanium dicit Photius. Unus tandem Zoroastres superat, non Astronomorum & Magorum Princeps, 500 annos Trojano bello major, ut Suidas ponit calculum, qui & operum indicem exhibet; sed inferior. quisquis fuerit: certe Persomedum illum non esse, fidem oppignerare Clarissimus Needhamus audet. Haec ex Praefatione & Prolegomenis, quae ad notitiam hujus editionis penitiorem faciunt, decerpsimus. Ad Notulas debebamus nunc pedem promovere propius, ast habenda nobis brevitatis ratio. Indices ergo operi subnexos ultimo loco commendamus, inter quos primus Auctorum est, quorum excerpta leguntur & laudantur in Geoponicis, quorum & vitas in Prolegomenis Needhamus prosequutus est. Secundus verborum Graecorum usus & significationis rarioris, aut sequioris aetatis, in Geoponicis occurrentium. Tertius rerum, isque locupletissimus.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 188","label":"TERIONIRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/188"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 190","label":"SOLUTIO PROBLEMATIS A CLARISS. VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/190"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}