{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 19","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/19.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Causam hujus figurae contra Moncaeum cum plerisque Viris doctis defendit esse, quod in Aegypto illi fuissent assuefacti, quod ex Jos. XXIV, 14. Etech. XXIX. 16. XXIII. 3. Act. VII, Eusebio item & Lactantio pateat. Inde, quae animalia coluerint Aegyptii, ostendit, errareque illos, qui Aegyptios & lanam aversatos esse omnino statuant, & animalium esum, quod Herodotus, sibi ipsi tamen hic contradicens, affirmet. Nempe boves & mactare, & edere, & sacrificare licuisse coloris ejus, qui fuerit Typhonis, Deorum Aegyptiorum hostis jurati, id est ruffos. Inter Boves, qui in honore erant & adorabantur, eminuisse Apin & Mnevin, de quibus diligenter Melae, Plinii, Herodoti, Aeliani, Ammiani, Plutarchi allegantur loca, ut qui omnia eo spectantia tradiderint. Peculiaria illa & hodie in nullo bove facile obvia signa, quae requirebantur in Api, magicis incantamentis, quae Augustini quoque fuerit sententia, deberi. Causis cultus prima facie tam absurdi ab aliis allatis rejectis, veram esse eam, quod his animalibus symbolice Dii eorumque virtutes repraesentarentur, quodque adeo idem esset eorum, quod apud ceteras gentes statuarum officium; cui rei firmandae oppido illustria Herodoti in Euterpe p. 128, Clementis Alex. e Protreptico, & Plutarchi de Iside & Osiride c. 38, 39 & 40 loca adducuntur. Hinc contra Pontificios rursus corollare conficit, qui non in symbolis tantum panis & vini Christum, sed & in imaginibus Sanctos adorent, quae tamen repraesentationi rei alicujus Divinae, minus quam animantia, vita & spiritu vigentia, idonea existant. Utque huic consectario plus roboris accedat, fusius probatur, non pro ipsis Diis, sed repraesentationibus Deorum animantia illa ab Aegyptiis fuisse habita. Inde Apin minime fuisse consecratum Graeeorum Epapho; multo minus Serapin & Apin esse eundem, & Josephum Patriarcham designare, ad quem proinde omnis iste tauri, quem Apin vocant, spectet cultus, quod doctissimo Vossio verosimile visum, ostenditur. Esse vero Apin Isidis Deae symbolum, Mnevin Osiridis, quibus nominibus cum, juxta antea praestructa, junctim naturales Dii & animales, h. e. & astra, & homines praeclare de humano genere meriti, designentur, in Isidem & Osiridem paulo penitius inquiritur, ut hac ratione ad eos spectare symbola Apidis & Mnevis intelligantur. Osiridem itaque ex Deorum naturalium dasse Solem esse, quod ex Plutarcho inprimis Macrobio & Diodoro ostenditur: Isidem Naturam universalem, utcunque aliter aliis videatur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 15-2","label":"HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/15-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 20","label":"HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/20"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}