{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 203.1-4","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 203.1-4","ref":"203.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/203.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/203.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/203.1.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Sed in Anglia quo minus idem effici potuerit, obstitisse avaritiam partim & invidiam plurimorum, qui animum Regis de misera clericorum conditione solicitum apio proposito abduxerint, frequenter institutis contra clerum querelis, quod & plura beneficia possiderentur ab uno, & quibus cura animarum in aliquo loco commissa esset, iidem alio in loco degerent, cum tamen, ipso Rego agnoicenscente, duplex istud malum originem debuerit alteri malo, quod tolli nolebant, h. c. ereptioni bonorum ecclesiasticorum, quam, praecipue quod ad decimas & oblationes attinet, iis quoque temporibus graviter improbasse docet viros eminentes, Baconem, Cokium, Rastalium, & ipsum clero atque ecclesiae alias non adeo faventem Seldenum. Inde ad luctuosa Caroli I tempora digressus, pium hunc Regem commendat a studio, quo in tribus prioribus sub ipso habitis parliamentis, pauperum ecclesiae ministrorum conditionem in melius referre tentaverit. Eodem tempore factum esse ait, ut duodecim viri honesti, quorum pars ex theologorum & jureconsultorum, pars ex civium ordine fuerit, societatem eo fine inierint, ut quas ex spontaneis amicorum & propriis collationibus nacti forent pecunias, easdem redimendis bonis ecclesiasticis, jure appropriationis in aliorum manibus existentibus, impenderent. Sed cum privata duntaxat autoritate consillum istud esset susceptum, nec bona sic redempta redderentur ecclesiae, verum reditus solum exinde obvenientes arbitrio horum sociorum inter egenos ecclesiarum ministros distribuerentur, justus. que adeo metus exsurgeret, fore, ut intra breve temporis spatium clero magis esset ad istos homines, quam ad Regem, episcopos, ullumve alium respiciendum, A. 1632 vi sententiae in curia Scacciorum (in the Court of Exchequer) pronunciatae, penitus fuisse societatem istam sublatam. Longe autem consultius futurum fuisse, si potius eandem in melius formassent, pluribus evincit, simul excusans Wilhelmum Laudum, cui, quod isti rei impedimenta posuerit, inter alia nonnulli objecerant. Ea occassone quomodo idem praesul non semper infelici successu Regi suo autor fuerit, interdum etiam ipsi, ut & Usserio, archiepiscopo Armachano, Wilhelmsonio, episcopo Lincolniensi, aliisque adjutor, ut passim status ecclesiasticus, per appropriationes & inde secutam multorum ecclesiae servientium egestatem, misere distractus emendaretur, fusius explicat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 201","label":"LIBRINOVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/201"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 203.5-8","label":"203.5 to 203.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/203.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/203.5"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}