{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 22","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/22.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Hanc namque sicuti ἐστια Vesta, focus, viva flamma appellatur, in respectu ad coelos, ubi residet pura illa flamma; δενδροφόρον quoque vocari & χλοηφόρον in rePoetas vero, spectu ad terram, herbarum arborumque feracem. quando in terra Vestae nomen quaesivere, causam eam habuisse, quod terrae, emolumentorum suorum causae, maxime inhaeserint, quae pars tamen Naturae universae existat. Παρθένου Virginis nomen, Naturae universae adscriptum, optime Cuperum explicuisse. Sed ut ad filum tractationis Autoris nostri redeamus, quintum argumentum ejus rei, quod Isis sit Natura universa, suppeditant symbola Isidis, inter quae maxime emineat ipse Apis. Hunc enim ad Isidem pertinuisse, non Osiridem, hinc colligit, quod in maxima veneratione Apis fuerit; symbolum autem prae ceteris venerabile, ad Numen haut dubie pertinuisse, cujus summa in Aegypto religio; hoc autem Isidem fuisse. Praeterea consentire omnes, Mnevin bovem, symbolum Solis, fuisse Heliopoli adoratum: verosimile igitur haut esse, duos boves Osiridi vel Soli, nullum Isidi fuisse consecratum. In Apide itaque omnes esse Naturae universae characteres: marem illum esse, ad masculam ejus vim significandam; nomen Apis ON parentem significare; alendis hominibus plurimum bovem, praecipuum culturae terrae instrumentum, conferre: τιθήνην vero atque altricem esse Naturam. Signa totius Naturae impressa huic bovi fuisse, Lunam in dextro atere, aquilam Jovis alitem, symbolum coeli, in dorso, scarabaeum in lingua Solis aenigma. Omnes vero conjecturas illas tantum accendere luminis celebri Amosi Prophetae loco: portastis tabernaculum Regis vestri, Kijoun, imagines vestras, & sidus Deorum vestrorum, quos vobis fecistis, ut ille novum vicissim robur addat sententiae illi, quod Isis Natura sit universa. Prophetam nempe delineare idololatriam in deserto. Apin enim Regem haut dubie fuisse religionis Aegyptiae; Kijun esse Numen, cui ille sacer erat: id autem esse Naturam universam: NOD kejono enim Syris esse genium Naturae, à quo diversum non sit Kijun, nisi terminatione Chaldaeo-Syra.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 21","label":"HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/21"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 23","label":"HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/23"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}