{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 234","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/234.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"In ipsa tractatione id potissimum Autori est propositum, tum, ut vindicet ea, quae in scripto quodam antecedenti asseruerat de unitate Ecclesiae, tum, ut inquirat, an non schismatis rei sint habendi, qui ab ecclesia Anglicana discesserunt, tum vero etiam, ut evincatur, auctam esse horum culpam, dum ecclesias atque ministros peculiares sibi constituerint, & pastores vocatione legitima destitutos elegerint. Illorum, quae in Sectione prima disputantur, vis omnis eo praecipue redit, ut evincatur, I. esse necessarium & permissum, ut quaedam in sacris literis non expressa determinentur circa cultum divinum; 2. determinationem istam fieri debere ab his, qui legitima pollent autoritate; 3. tali determinatione facta, officium esse eorum, qui reguntur, ut pareant. Quod ad prius attinet, Deum quidem generalia dedisse praecepta ostendit eorum, quae pertinent ad cultum ipsius externum, non vero semper specialia, scilicet ratione loci, temporis, modi &c. neque tamen fieri posse, ut, si cujusvis arbitrio haec relinquantur, ordine ac decenter omnia fiant, vel ulla omnino sit Christianis inter se communio. Sic ex. gr. cantum Psalmorum partem esse ait liturgiae atque a Deo praeceptum, sed cum modus canendi non sit pariter ab eodem praescriptus, sine regula humana futurum, ut alii indiscriminatim omnes, alii solum artis canendi peritos, alii certum ac selectum horum numerum, alii unum duntaxat eundemque prae caeteris in Musica excellentem, ad canendum admitti velint; ut quidam omnes non interrupta serie, quidam vicibus alternis canere malint; ut alius hunc, alius alium hymnum postulet; ut alius hoc, alius alio modo cantum moderetur; ut huic prosa, illi versus & rhythmi placeant &c. Deinde probat, quod ipsi Apostoli, & qui eorum tempora proxime attigerunt, Viri maxime pii & ad mortem usque Christo fideles, nonnulla introduxerint, vel jam olim introducta continuari permiserint, quae in se erant indifferentia, nec a Deo speciatim mandata. Eo pertinere dicit decretum Hierosolymitanum de omittendo esu sanguinis & suffocati, ejusque quod simulacris suerat immolatum, Act. XV, 28. 29. Diei Dominicae surrogationem in locum Sabbathi. Unctionem infirmorum, injunctam in epistola Jacobi cap. V, 14. Baptismi celebrationem ejusmodi nitibus factam, ut Salvatoris nostri exequias quasi referret, quo respicere ait Paulum Eph. IV, 22. Coloss. III, 9. Galat. III. 7.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 233","label":"PIPPINGIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/233"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 235","label":"PIPPINGIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/235"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}