{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 236","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/236.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Ita autem judicat de potestate ista superioribus competente, ut nec restringi eam velit ad introductionem ceremoniarum naturalium, prout Adversarius eas appellat, h. e. talium, quas ipsa quasi natura introduci postulat, nec tamen etiam extendi ad impositionem quarumvis rerum sua natura indifferentium; quandoquidem ad hoc, ut aliquis ritus injungatur, insuper necessanum esse dicit, tum ut ille sit consentaneus regulis generalibus Sacrae Scripturae, rerumque sacrarum dignitati congruens, tum ut significatum aliquem habeat, & sit quasi symbolum ejus rei, cujus intuitu introducitur: quemadmodum ex. gr. nudare caput olim fuerit signum autoritatis in viris, contra velo caput operire signum verecundiae in sexu sequiore. Unde porro concludit, quod, cum significatio ceremoniarum saepe variet, pro diversitate temporum atque locorum, aequum sit, interdum & necessarium, ut, quod olim fuit receptum, hodie mutetur, & quod hoc in loco conveniens est, id alibi rejiciatur, quodque adeo non possit regula dari ritus praescribens, qui semper & ubivis sint observandi. Tertiam thesin, ex variis Scripturae locis, ex. gr. Hebr. XIII. 7. 17. 1Thess. V, 12. 13. probatam, ita explicat, ut res, quae sua natura erant indifferentes, post praeceptum superioris fieri necessarias commonstret, atque illarum observationem doceat se habere instar conditionis, sine qua nequeat esse communio cum ecclesia, in qua quis degit. Ne vero, dum fideles ad obsequium tale obstringit, eripere illis videatur libertatem, in qua secundum Apostoli praeceptum Gal. V, I. stare debent, concedit ipsis facultatem inquirendi, an talis sit lex superioris, ut salvo erga Deum officio eidem satisfieri queat. Sequentes tamen regulas, ut cautionis loco hic observent, inferioribus commendat; 1. ut nil condemnent, quod non ex S. Scriptura probare possint, vel directo vel per necessariam sequelam, pugnare cum praecepto aliquo Divino; 2. ut perpendant, posse a superioribus peccari, dum certas ceremonias praescribunt, ex. gr. si minus utiles magis utilibus praeponant, nec tamen propterea minorem adesse necessitatem parendi, postquam res ejusmodi fuerunt injunctae; in cujus asserti fidem locum Baxteri, qui & ipse Presbyterianus, allegat; 3. ut non existiment, ignorantiam suam vel errorem excusare posse neglectum debiti obsequii; in qua sententia se Baxterum eundem habere consentientem indicat; 4. ut maxima solicitudine id agant, ne prius obedire recusent, quam de re, de qua dubitant, plenissime fuerint instructi; 5.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 235","label":"PIPPINGIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/235"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 237","label":"PIPPINGIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/237"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}