{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 237","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 237","ref":"237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/237.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"ut consultent eos ministros, qui sunt autoritate publica stabiliti, atque ab his praecipue scrupulos, quos habent, evelli sibi patiantur. In Secunda Sectione quaedam praemittit Autor ab Adversario sibi concessa, I. Schisma esse discessionem illegitimam ab ecclesiastica communione; 2. eam discessionem pro illegitima hab.ndam, quae sine peccato potuisset evitari; 3. inter Ecclesiam Anglicam, & eos, qui Dissentientes dicuntur, talem discessionem contigisse. Mox quaestionem, quae sola veniat in controversiam, nimirum, utrum in his, an vero in illa, discessionis culpa resideat, subjungit. Deinde, quod non Ecclesia Anglicana, sed Dissentientes Schismatis rei sint, variis argumentis, quorum partem jam ἐν παρίδῳ in Sectione prima attigerat, confirmat. Illud vero speciatim urget, quod nec iniqua sint, quae Anglicana Ecclesia introduxit, nec adeo gravia, ut ulli justam conquerendi causam parere potuerint, atque ibi praecipue ritum in genua procumbendi, cum ad sacram Coenam acceditur, contra Adversarium suum vindicat, qui eundem rejiciendum existimaverat, tanquam non congruentem gestui, quo usus sit Salvator in prima hujus sacramenti institutione, ac nimis prope accedentem ad cultum idololatricum Pontificiorum. Adhuc magis copiosus est in eo ostendendo, quod non constet sibi Adversarius, dum Ecclesiam Anglicanam Babyloni comparet, unde quemvis, cui sit cordi salus animae suae, egredi oporteat, atque ritus ejus tanquam execrabiles & abominandos in oculis Dei depingat, nec tamen defendere dubitet, posse D ssentientes, imo oportere illos communicare cum dicta Ecclesia, si per id habiles se reddere queant ad officium aliquod publicum. Aut enim falsa esse debere contendit, quae contra memoratam Ecclesiam protulerat, aut omnino abstinendum esse ipsi atque asseclis a communione cum eadem; simul deducens, quod his, qui duntaxat lucri spe oblata & ad exiguum tempus se conformes reddunt Ecclesiae, quam alio tempore condemnant, neque prosit exemplum Davidis & sociorum, de quo i Sam. XXI, 6, item Matth. XII. 3. 4. neque incolarum Samariae 2. Reg. VI, 25, neque Pauli Apostoli Act. XVI, 3. Act. XVIII, 18. Act. XXI. 24, neque etiam id, quod de natura rerum indifferentium, quasi eligendae simpliciter sint, si boni alicujus praeponderantis eventus inde pendeat, idem Antagonista disseruerat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 236","label":"PIPPINGIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/236"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 238","label":"PIPPINGIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/238"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}