{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 246","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 246","ref":"246","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/246","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/246.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Praeterea ex ipsius Gerberonii confessione probatur, eundem Specimina Theologiae Moralis tutissimae, quae Aegidius Gabrielis Latine edidit, quaeque Romae damnata sunt, Gallice scripsisse, vel, ut suspicamur, transtulisse, p. 10; novam Michaelis Baji Operum editionem, quae A. 1696 prodiit, ab ipso praecipue esse curatam, p. 26. 51. Idem confessus dicitur pag. 65, quod Jansenii aliorumque ad Abbatem San-Cyranum literas, adscito Franc. du Vivier nomine, ediderit. FRANCISCI DE VARGAS, PETRI DE MALVENDa, Veterumque quorundam Hispaniae Episcoporum, de Concilio Tridentino Epistolae & Observationes Latinitate donatae. Brunsuigae, impensis Christ. Frid. Fikkelii, A. 1704. 4. IIstoriae Concilii Tridentini illustrandae, & maxime iis fere omnibus, quae Petrus Suavis, vel potius Paulus Sarpius, de hocce Concilio jam pridem literis prodidit, confirmandis has Hispaniae quorundam Episcoporum Epistolas inservire, tum jam a nobis indicatum fuit pluribus, cum Gallicam eorundem versionem, a Michaele Vassorio adornatam, A. 1699 Mens. Jun. p. 261 in Actis his recenseremus. Nam quae Hispanica lingua (praeter aliquot solum Gallorum quorundam responsorias) ab Episcopis Hispanis manuscriptae, in Trumbullii, Equitis Angliae Illustrissimi, Bibliothecam privatam pervenerant, Epistolae, illae primum a Michaële Geddesio in linguam Anglicanam traductae, cura Celeberrimi Stillingfleeti Londini A. 1697 in 8 juris publici factae sunt. Postea Michaël le Vassor. Vir non minus celebris, easdem in Gallicam linguam translatas, nec non adnotationibus praeterea doctissimis passim illustratas, Amstelodami A. 1699 in 8 luci publicae exposuit. Et jam etiam, una cum Vassorii notis, a Jona Conrado Schrammio, Viro Clarissimo, Latinitate donatae, in Germania nostra prodierunt, non exiguo orbis literarii emolumento. Equidem Patres Trevoltienses, e Societate Jesu, Vassorio, cum Gallica jam lingua ab eo ederentur, valde indignati, inter acerbas satis suas ad has literas animadversiones, quas recensionis suetae loco Actis vel Commentariis suis Historiae Scientiarum adornandae inservituris, mense Februario anni 1703 inseruerunt, fidem ipsis ob duas praecipue causas dubiam reddere sunt annisi. Primo, observatum non fuisse, quomodo in haec monumenta inciderit, vel qui servavit illa, vel qui reperit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 245-2","label":"PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/245-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/245-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 247","label":"PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/247"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}