{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 250","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 250","ref":"250","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/250","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/250.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Neque his verbis: quodnam illorum vocaret, designari judicat Autor illud Adami negotium, quo bruta nominasse jactetur ad naturam accommodate. Id enim historiae scopum non ferre: quandoquidem de socia Adamo quaerenda sermo sit, non de nominandis brutis. Atque esse ipsum absonum negotium cogendi ex universo orbe & nominandi bruta; quod multis incommodis prematur, quae p. 19, 20, 21, 22 commemorantur. Nihil horum dicit Autor esse apud MosenLocutionem ejus pro scopo & contextu explicandam. Jam ubi sollicitus de socia inducatur Adamus a Mose, alterum quoque errorem vulgi Aegyptiorum, Arabum, Sabaeorum, finitimorumque, ab eodem tolli, nempe de occulto animarum defunctorum utriusque generis, & familiarium daemonum cum homine commercio. Unde horum cultus & sacrificia quondam, Judaeorumque Lilith & Styx Gentilium, sagarum denique opinio venerea hodieque audiantur; & leges his oppositae a Mose Lev. XVII, 7, Deut. XXXII, 17, Exod. XXII, 17, Lev. XIX, 31, XX, 6, 27 legantur. Eam ob causam Adamum describi non nonnisi inter animalia viva circumspicere jussum, neque ex ullo alio genere auxilium pro societate sibi evocaturum. praeterquam ex illis, quae animantium viventiumque nomen secum ferrent, exclusis animabus & daemonibus. Nec quenquam, scopi memorem, autumaturum censet Interpres, Mosis illis verbis significari, ab Adamo unum illud animalis vivi nomen omnibus datum fuisse brutis, ter restribus & volatilibus; quod nullo id fine referret Moses, & contra plane dicat Gen. I, 20, 21. 24, 25, Gen. II, 7, quodcunque vocaret Adamus pro auxilio, id nomen jam habuisse vivi animalis. Post consilium Dei, v. 19 a Mose enarratum, subjungit idem, Autore nostro judice, v. 20 Adami factum & obsequium: nominatim, seu sigillatim, obvia omnis generis animantia percensuisse, sive domestica essent jumenta & cicuria, sive volucres, sive bestiae agri aut ferae quaecunque. Omnia viva animantia, quocunque veniant nomine, attendisse serio, judicaturum, essetne aliquod illorum ad auxilium sibi idoneum. Pingique Adamum, seriem quasi omnium animantium obviorum iterum iterumque pertexentem, exemploque dari Israëlitis, ne hi temere in bruta ruant.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 249","label":"PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/249"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 251","label":"PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/251"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}