{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 251","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 251","ref":"251","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/251","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/251.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Tandem eodem fine ipsummet Adami judicium afferri monet Interpres noster, atque ita, a Mose concludi, postquam in omni genere animantium circumspexerat Adam, pro Adamo non invenit auxilium, & tale quidem, quod praesto illi semper esset, seu jugale. Quae diserta conclusio Mosis, de non inventa Adamo ex brutis jugali & laborum humanorum socia, exacte respondeat superiori Mosis propositioni & Divino oraculo, de necessaria Adamo conjugali, eaque quaerenda. Quae causa sit, cur Moses his tandem subjungat verae & dignae Adamo conjugis originem, Adamique gaudium: nunc tandem in hac Eva deprehendo os ex ossibus meis & carnem ex carne mea, sive jugalem, humanam, homini congruam, quam diu frustra quaesivit. Quo pacto historia haec Mosaica penetrantissimum ad virtutem, honestatem, decentesque mores calcar sit. GEORGII WOLFFGANGI WEDELII CENTURIAE secunda Exercitationum Medico-Philologicarum, sacrarum & profanarum, Decas I. Jenae, apud Jo. Bielckium, 1704. 4. pl. 15. TOvam hac Decade Exercitationum suarum Medico-PhiloNlogicarum Illustris Wedelius orsus est Centuriam, ad quam nunc more nostro perlustrandam, par prorsus materiarum, tum selectarum, tum erudite pertractatarum, ubertas & praestantia nos excitat, quae ad primae Centuriae Decades (et quidem Dec. I & II. A. 1686. p. 361. Dec. III. IV. & V. Suppl. Tom. II. p. 249. Dec. VI & VII. A. 1694. p. 349. Dec. VIII. p. 501. Dec. IX. Suppl. Tom. III. p. 422. & Dec. X. A. 1701. p. 519.) recensendas nos excitavit. Atque in Exercitatione quidem I primae hujus in Centuria secunda Decadis, de Censu Augusti, ex marmore maxime Ancyraeno, ab Augerio Busbequio Ancyrae, oppido Galatiae, invento, contra Eminentissimum Cardinalem Norisium, & nuperum quendam Scriptorem anonymum demonstrat, non unum, sed fres ab Augusto Imperatore in Judaea census fuisse peractos, quorum primus ipso nativitatis Christi anno, seu anno Augusti XLII; alter anno Christi VII, qui cum anno a pugna Actiaca XXXVII, a Josepho censui Quirini assignato, conveniat; & tertius anno Christi XIV, Sexto Pompejo & Sexto Apulejo Coss. contigerit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 250","label":"PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/250"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 252","label":"PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/252"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}