{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 253","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 253","ref":"253","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/253","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/253.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"mitorem monstrorum, ac idcirco clava & leonis exuviis insignem, ad febres, hydropen, cancrum, epilepsiam, aliosque morbos saevissimos, ab eo curatos, significandos. Expurgasse Augiae stabulum, quod cacochymiam, morborum gravissimorum matrem & nutriculam, expurgaverit. Theseum & Pirithoum, enecto Cerbero, ex orco reduxisse, quod itidem a desperatis morbis vitae restituerit; & quae sunt reliqua. In Exercitatione IV de Ecstasi putata Christi, locum D. Marci c. III, 21: καὶ ἀκούσαντες οἱ παρ ἀυτοῦ, ἐξήλθεν κρατῆσαι ἀυτόν· ἔλεγον γὰρ, ὅτι ἐξέστη, evolvit, atque ubi ἕκστασιν aliam supernaturalem, aliam non naturalem, aliam vero praeternaturalem esse dixit, ex phrasi, ὅτι ἐξίστη, neque delirium, multo minus furorem, sed solum praetensam putatamque animi passionem argui posse, ostendit. In Exercitatione V de ἀγωνία Christi disserit, eamque non angorem corporis ex intemperie quadam spirituum morbosa ortam, sed tristitiam intellectualem, ex odio & ira erga mortem, infernum & horum fratrem diabolum natam fuisse, ex ipsa historia sacra declarat. In Exercitatione VI Tabulam Hermetis Smaragdinam ampla quadam in ipsum textum, eam complexum, commentatione explicat, ac in ea veram Chimiae sublimioris & Lapidis Philosophici theoriam tradi, adversus Athanasium Kircherum, cum Borrichio & Krigsmanno commonstrat. In Exercitatione VII de Nummis Novi Testamenti, generaliores primum voces Graecae, ad exprimendam pecuniam vel monetam quamcunque in N. T. adhibitae, ut χαλκον, νόμισμα, χρῆμα enodantur; quam enodationem specialis nummorum sacrorum expositio ordine alphabethico excipit. Nimirum ἀργύξιον, argenteus, ex mente Wedelii nostri, modo pecuniam indefinite quamvis ex argento confectam; modo in specie certos nummos argenteos notat, qui cum drachmas quatuor pendeant, dimidio Imperiali nostrati, monetae gravioris seu schweren Geldes / aequipolleant. Ασσάριον, assarium, diminutivum ab asse est, as dimidius, & perinde ac λεπτὸν species monetae omnium minutissimae; κόδρανς vero seu quadrans quarta pars assis, non denarii.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 252","label":"PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/252"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 254","label":"PROCESSUS OFFICII FISCALIS CURIAE ECCLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/254"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}