{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 265","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/265.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Quisque incolarum tot sibi idola fingit, quot consultum ac necesse duxerit; ex omnibus autem serpentes agmen ducunt, quos in ea veneratione habent, ut delubrum regni celebratissimum Domum Serpentis nuncupent, ad quam peregrinationes frequenter instituunt, hostias quotidie deferunt, atque fortunatum inde in negotiis successum praestolantur. Illorum cultui certi sunt constituti Flamines, homines nauei ac fraudulenti, qui artibus suis superstitiosam plebeculam argento emungunt, & Vatiniani inter conjuges odii semina spargunt. Serpentes autem, quorum ingens multitudo per aedes singulas discurrit, uti neminem laedunt, ita vicissim a nemine laeduntur, sed eodem frequenter cum hominibus cibo victitant, & ab incolis tanta religione immunes ab adgressionibus servantur, ut quum Anglorum negotiatores anguem in hospitio obvium occidissent, ac cadaver foras projecissent, universa mox civitas, in qua patrata fuerat caedes, in rabiem quasi conversa, convolaverit ad arma, neque prius quieti sese dederit, quam Anglis internecione occisis, mercibusque illorum igne penitus absumtis. Accidit etiam anno circiter 1697, ut porcus anguem ob morsum sibi inflictum devoraret, idque tanta festinatione, ut Aethiopum, qui adstabant, nemo serpenti suppetias ferre posset. Conversi ergo ad sacrificulos suos Barbari, infortunium ordine exponunt, qui facinus execrabile mirum in modum detestati, questus ad Regem deferunt, edictumque ab ipso extorquent, quo porci per universam regionem idcirco deleri jubebantur; cui quoque mandato tam properanter satisfactum legimus, ut maxima suilli gregis multitudo letho succumberet, donec ex Purpuratis aliquis Regem ad edicti antiquationem precibus ardentissimis permoveret. Contigit alius Auctori nostro casus, ut ex laqueari nimirum conclavis ejus quotidie serpens in mensam prandii tempore descenderet.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 264","label":"EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/264"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 266","label":"EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/266"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}