{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 268","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 268","ref":"268","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/268","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/268.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Dignus Clarissimi Abbatis labor est, quem illi, qui Fulginatium gloriae favent, & meritorum a praedecessoribus in aedes sacras collatorum recensione delectantur, optime sibi commendatum habeant: neque enim in solis sanctissimorum virorum elogiis scribendis acquievit, sed paraphraseos quasi loco, singulis notas suas adjecit, in quibus praeter personarum natales atque res gestas, locorum insuper fata & familiarum vicissitudines, annaliumque, ex quorum voluminibus omnia hauserat, titulos atque auctores subjungit. Quam quidem styli rationem quum sibi praefixisset, elogio statim secundo (p. 19. sq.) quod D. Paulo, Gentium ac inprimis Umbrorum Apostolo dicavit, disputatiunculam addit: an ex eo, quod asseratur Paulus aequalis in potestate cum caeteris Apostolis, possit confundi Primatus Petri cum Apostolica potestate Pauli? Elog. III. Umbriae, & in illa Fulginii urbis statum breviter exponit. Elog. IV. Saxovivensis Archicoenobii (auctoris formula utimur) claritudinem extollit: magnum quippe & fulgentissimum inter Italiae septa Deo sacra Saxovivum est, ipsi fere Casino aequandum, auctum scilicet ad numerum nonaginta duorum monasteriorum, quae se ipsi adjunxerunt per universam Umbriam, Picenum, Etruriam & Latium; quibus in locis & aliae monachales Cellulae, animarum curatae Ecclesiae, & plura Hospitalia eidem se subdidere, quibus Saxovivensis Archimandrita, tanquam caput & Abbas Generalis, sub Saxovivensis Congregationis nomine jura dicit; quam dignitatem D. Maynardus Benedictinus, illustri stirpe Teutonica natus, & e Stiria Germanorum in Italiam profectus, primus sustinuit, Elogio XV. ab Auctore nostro laudatus. Num. XXIV. Eliseae familiae apud Italos celeberrimae praeconium; n. XXV. S. Petri Confessoris, qui Fulginatium Divus tutelaris est, & Lachrymosus atque Almificus vulgo vocatur, elogium; n. XLII. Augustini Minoritae, illuminati cognomento dicti, vitam; n. XLIV. Oratorium Boni Jesu Congregationis S. Philippi Nerii, per Ven. P. D. Jo. Baptistam Vitellium nobilem Fulginatem institutum, cum dulciariis ex saccharo apud Fulginienses pinsi solitis comparatum; n. XLV. Jo. Baptistae Jacobilli, Ludovici Jacobilli, quem de Sanctis Umbriae scriptorem supra laudavimus, gentilis, virtutes stylo consignatas Lector inveniet. Caeterum ex illis, quorum scripta in subsidium adscivit, Nicolaum quoque Tignosium in Originibus Fulginensibus, Sigismundum de Comitibus Fulginatum in Commentariis de Historia sui temporis, Durantem Dorium in Historia Trincia, Felicem Ciattum in Historia Perusina, Pompejum Compagnonum in Regia Picena, Aloysium Catharinum de Nobilitate Neapolitana, Franciscum Zazzaram de Nobilitate Italica, aliosque plures citavit, quorum opera hisce in oris rarius obvia, & paucissimis inter nostrates cognita esse credimus.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 267","label":"EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/267"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 269","label":"EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/269"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}