{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 282","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 282","ref":"282","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/282","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/282.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Hos antea putavit fascem baculorum XII tribuum significare, e quibus unus tribus Levi seu Aaronis germinavit tulitque fructus. Quod vero duplex in nummo vel vas vel fasciculus apparet, mutata sententia existimat, in hoc & similibus nummis 3779 Lulas Judaeorum signari, sive fasciculos, quibus in festo Tabernaculorum utebantur. Interjectis aliis de Hosanna, quo nomine & festum & fasciculum nuncupaverint; & de arborum genere, unde Lulaf Judaei petierint; putat vulgarem in multis Europae populis hinc morem ortum esse, quo Calendis Majis arbores vel virides ramos ante domorum fores ponant, qui a tempore seu mense illo Meyen appellentur. Vas autem in tribus Relandinis & uno Hottingeri de M lecytho seu ampulla explicat, qua eodem festo e Siloam haustam aquam in ara exteriore libaverint: quod non modo ex Judaeorum scriptis, verum etiam ex ipso sacro Codice tam Veteris quam Novi Testamenti constare putat, & eodem verba Esa. XII, 3, nec non quae ipse Salvator noster Johann. VII, 37 in illo Tabernaculorum festo prolocutus est, referri posse, tanquam ab ritu illo petita, existimat. In nummis, quos exhibet numero 3, (nobis Fig. VII & VIII) vitis folium expressum esse contendit, & eo adfert Flori verba III, 5, Criticorum quidem dissensu vexata, ex Lipsii autem lectione (quam non tantum vulgatae, sed Graevianae etiam, propter eosdem nummos anteponit) ita restituta, sub aureo vitem coelo. Et quod Tacitus vacuam sedem & inania arcana dixerit, de simulacro Numinis, quo abstinebant Judaei, interpretatur, non quod nihil quidquam ibi visum fuerit; & τὸ πάνυ Graevio, id ex Josephi de Bello lib. VI, 14 probanti, eundem auctorem opponit ex lib. I. cap. 5. nisi hic sanctum templi cum sancto sanctorum confunditur. Quapropter aliud opinioni suae praesidium quaerit, & in vite aurea invenisse credit, quam, eodem Josepho teoog teste lib. XIV. 4, Pompejo Aristobulus dono miserat, eamque, si non surrepta ex sancto sanctorum fuerit, ad imitationem tamen ejus, quae in sanctissimo loco custodiebatur, effigiatam fuisse autumat. Haec ille de figuris nummorum; post quas de literis adscriptis ita judicat: In primo Relandino legit VIN SQU anno quarto: & aliorum collatione eo Q anno secundo: in postica D DI a redemptione seu recuperatione Zionis, & in minore sex libertas Zionis.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 281","label":"ADRIANI RELANDI DISSERTATIO ALTERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/281"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 283","label":"ADRIANI RELANDI DISSERTATIO ALTERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/283"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}