{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 303","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 303","ref":"303","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/303","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/303.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Nihilominus tamen nimium ejus in Judaeos odium reprehendendum putat, quod effecerit, ut de eorum laboribus & notitia Linguae Hebraicae sinistre judicaret, eamque nullo loco habendam esse statueret, imo homines illos pessimi criminis insimularet, & corrupti sacri codicis ageret reos. Eandem rationem in aestimandis reliquorum Lexicographorum laboribus secutus est, inprimis vero in Cl. Casp. Neumanni & Jac. Gussetii methodo exponenda multus est §. 52. & 55. De qua quid sentiat, multis dicere per instituti rationem non licet: illud tamen omittendum non est, quod singulare utriusque studium, in certitudine Linguae Hebraicae vindicanda, & eliminandis ex ea antiphrasticis loquendi rationibus, laudet maxime & commendet. Definit tandem in recensione Portae Linguae Sanctae, quam Venerandus Vir M. Paul. Mart. Alberti novissime omnium Hebraicae Linguae studiosis aperuit. Dum in Classe III Lexicorum ineditorum meminit Autor, §. 4 inprimis dolet, Fr. Junii Lexicon Hebraeum, cujus specimen Colomesius p. 140 Opusculorum in Is. Vossii bibliotheca exstare testatur, Imbonatus vero p. 44 Bibliothecae editum esse falso putavit, ad finem non fuisse perductum, de quo Viro plura scitu digna affert, quemadmodum ibiIn Classe IV Aug. dem §. 11 de Jo. Drusio pluribus disserit. Pfeifferi, Andr. Mulleri, Sam. Bohlii, Abrah. G belii, Th. Bangii, & D. Gothofr. Wegneri de concinnando Lexico Hebraico absolutiore consilia perpendit, & §. 8 optat, ut desideratissimum & nuper iterum in dissertatione epistolica de noviter tentatis in litteratura Hebraea promissum opus Venerandi Dn. D. Val. Ern. Loescheri, Deliciensium Antistitis, de causis Linguae Hebraicae, publicae luci exponatur, quia nihil ab eo exspectari possit, quod non ingenio inventum & elaboratum industria sit. His appendicis loco Auctor accedere jussit catalogum scriptorum, qui peculiaribus Lexicis significationes Nominum Propriorum. quae Hebraea, Chaldaica, Graeca aliisve linguis expressi in V. vel N. T.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 302","label":"TUTEM IMITANTOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/302"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 304","label":"TUTEM IMITANTOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/304"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}