{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 316","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 316","ref":"316","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/316","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/316.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"In prima Dissertatione de Conjugio, ejusque institutione ac fine agitur, moneturque, conjugia non solum esse divinae providentiae objectum, sed & eadem legibus dirigi posse; sicuti & Jura circa personas, ex quibus conjugalis societas constare debet, praesertim quae vel sanguinis, vel affinitatis vinculum respiciunt, non pauca constituerint. Qua occasione de Linea & Gradibus agitur, & quae dicuntur, exemplo Genealogiae Christi & Abrahami declarantur. Altera Dissertatio divinas prohibitiones ad consanguineos pertinentes exhibet, ac post generalem prohibitionem Levit. XIIX. 6, in specie producit prohibitionem conjunctionis (1) patris cum filia, & vice versa filiae cum patre; (2) filii cum matre, & vice versa matris cum filio, Levit. XIIX. 7; (3) avi cum nepte ex filio aut filia, Levit. XIIX. 10: atque eorum, qui huic naturae instituto vim intulerunt, facit mentionem, specialiter de Chami, secundi Noae filii, nec non de filiarum Lothi turpitudinis facto, deque Anare, quem vivo patre Sibbone, cum matre incestum commisisse, nonnulli existimant, sermonem inficiens; (4) fratrum ac sororum, Levit. XIIX, 9. XX, 17. Qua occasione de filiorum & filiarum Adami, de Abrahami & Isaaci, de Amnonis & Thamaris conjugiis agitur. Mentio quoque fit conjugii comprivignorum, nec non eorum, qui contra naturae institutum sororibus suis se miscuerunt. Agitur (5) de prohibitione amitae, ex Levit. XIIX. 12. XX. 19. quae occasionem praebet de conjugio Amrami cum Jochebeda ex Exod. VI. 20. disserendi; (6) de prohibitione materterae ex Levit. XIIX. 15. XX. 15. ubi etiam disquiritur: an vitrici soror amitae, & novercae soror materterae nomine veniant, ac per consequens, an & illae jure divino sint prohibitae? Pariter an avunculus & patruus divinis hisce legibus sint comprehensi? Id quod ibi negatur. Tertia Dissertatio affinitatis rationem habet, conjugia hoc nomine divinitus prohibita expendere incipiens. Talia sunt (1) conjugium prinigni cum noverca, iuxta Levit. XIIX. 8. XX. 11. Denter. XXII. 30. Ansam haec lex praebet de facto Rubenis, illudque subsequente poena, Genes. XXX. 3. 4; de facto Absolonis, patris sui concubinas comprimentis; Adoniae Abisagam ambientis; patris cujusdam & filii unam puellam communem habentium, Amos II, 7; nec non Corinthii incestuosi, hujusque excommunicatione, Cor. V, I sqq. disserendi. Disquiritur etiam, an lex ista divina ad vitrici quoque viduam, aut ad privigni viduam sit extendenda? (2) Conjugium vitrici cum privigna sive filiastra.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 315-2","label":"JOH. BARTHOLDI NIEMEIERI, SS. THEOL. D","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/315-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/315-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 317","label":"JOH. BARTHOLDI NIEMEIERI, SS. THEOL. D","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/317"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}