{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 346","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 346","ref":"346","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/346","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/346.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Cum autem ad tria potissimum capita omnia ea, quae fuerunt opposita, a Defensore redigantur, ita ut quaedam in tractatu dicto quidem reperiantur, redargutione tamen neutiquam digna, quaedam Authoris menti affingantur, quaedam denique cen sphalmata inter Errata jam dum fuerint notata; nos missis omnibus, ne contra morem nobis hactenus propositum agere videamur, ea solummodo, quae pag. 15. & seqq. de nutritione ossium & sensu medullae Noster disserit, brevibus commemorabimus. Putat enim, quanquam ossa mediantibus vasis sanguineis suum nutrimentum hauriant, absurdum tamen non esse, statuere, medullam pariter nutrire ossa. Quod si enim ossa sint solida, nec insigni cavitate praedita, qualia sunt ossicula aurium, cornua cervorum, & damarum, infundi materiam nutritiam in ipsum ossis corpus; sin vero sint concava, non solum ad corpus ossis, sed & ad cavitatem eandem deponi. Foraminula enim adesse exilia in interiori ossis superficie, per quae ex medulla ad ossis substantiam vasa ablegentur. Et quemadmodum in animalium adultorum substantia, vasa sanguinea non conspiciuntur, etiamsi revera adsint; ita existimat Noster, singula ossa medulla omnino gaudere, etiamsi haec, propter cavitatem vel exiguam vel nullam, in conspectum minus veniat. Cum enim, qua nutritur os, sit materia oleosa, eaque maxime subtilis & depurata sanguinis, sequi exinde, hanc sive ad cavitatem sive ad substantiam ossis deponatur, dici debere medullam. Imo idem officium praestare cavitatem ossium, ad quod pennarum avium cavitas formata est, credit; siquidem haec non solum agilitatem, vim & levitatem volucribus conciliat, sed & ponus vicem gerit, ex quo toti pennae corpori nutrimentum sit petendum.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 345-2","label":"DILUCIDATIO LIBRI DE GENERATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/345-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/345-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 347","label":"DILUCIDATIO LIBRI DE GENERATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/347"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}