{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 355","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 355","ref":"355","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/355","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/355.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Sit enim (Fig. IV.) curva perreptanda quaecunque ACB, sed TAB. VIII. perreptans ECG sit jam circulus; sumaturque punctum descriFig. VI. bens reptoriam LOM, in ipso centro O; patet statim reptoriam LOM, esse hoc casu eam, quae describeretur per evolutionem eandem, per quam describeretur ipsa ACB; puncta enim O & C intervallo semper aequali & perpendiculari ad curvas LOM & ACB. existentia, hasque proinde aequidistantes facientia, facile concipiuntur necessario esse in filo communi evolvente. Habemus igitur curvam LO per obreptionem, aequalem summae; & per subreptionem, aequalem differentiae curvae AC & arcus circularis EC, adeoque & hunc arcum utroque modo aequalem differentiae curvarum LO & AC. Quando vero circulus subrepens ECG minoris est convexitatis, quam curva perreptanda ACB, id est, quando curvatura circuli ECG includit curvaturam ACB, illius nempe radio majore existente quam radius circuli osculantis in C; erit tunc differentia inter AC & EC penes arcum EC tanquam majorem, unde summa curvarum AC & LO partes concavas sibi jam obvertentium habebitur aequalis arcui circulari EC. Verum enim vero cum parum sit naturalis & incommode peragatur motus subreptionis, ubi subrepens includit subrependam, possunt hae vices suas permutare ita, ut nunc circulus subrependae, illa vero subrepentis functionem obeat; sciendum quippe in genere, per conversionem perreptantis in perreptandam & vicissim, nihil in reptoria, quae describitur, immutari praeter situm.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 354-2","label":"Theorema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/354-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/354-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 356","label":"Theorema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/356"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}