{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 356","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 356","ref":"356","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/356","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/356.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Atque ita veritatem theorematis ex actis citatis tanquam coroliarium ex novo hoc motus reptorii invento deduximus, ubi praeterea notare convenit fundamentum, cur curvae ex evolutione condescriptae nihil aliud sint quam species reptoriarum, id quod in hoc consistit, quoniam circulus ECG ob partes suas similares sive motu rotationis, sive motu reptionis feratur super AC, centro suo A eandem utroque modo describit curvam LOM: atqui rotando, uti notum est, fit condescripta ex evolutione: Ergo constat, quod indicare volui. Ne vero diutius Lectorem detineam, propero tandem ad solutionem genuinam problematis in Diario Gallico propositi de Transformatione Curvarum, quod, si unum excipias Amplissimum Leibnitium, qui non infeliciter adeo rem est adorsus, in hunc usque tamen diem, quantum constat, nondum perfectam a quoquam accepit enodationem, & ne ab illis quidem, quod miremur, qui nihil non pervium sibi & multa sibi solis perspecta putantes, alios provocando nec modum, nec mensuram tenuerunt: qualis vero causa sit veterni corripientis eorum sagacitatem hac in parte, hujus loci non est inquirere. Problema. Datam curvam algebraicam transformare in alias innumeras etiam algebraicas ejusdem cum ipsa longitudinis, sed quae sint dissimiles datae, tam quoad totum quam quoad partes. Solutio I. per Motum obreptionis. Esto curva data algebraica AGB, (Fig. V.) quae per postul. II. secetur in partes aliquot aequalis amplitudinis, ex. gr. in duas AP & PB. Convertatur una ex iis ut AP circa rectam tangentem in P tanquam circa axem, ut convexitas in contrariam mutetur sumatque situm AP; in hoc situ obrepat pars AP partem PCB ita scilicet, ut inter rependum semper servet situm a C parallelum primo a P. Curva reptoria, quae hinc describitur Pa Q per punctum aliquod ad lubitum assumtum in plano curvae a Cπ ut M, erit una ex quaesitis. Est enim per Theorema I. PQ à CT. PGB (quia à ἐπ Σ APSAP) APAPBAPB. Est autem PQ curva algebraica per Lemma I. Adeoque datae curvae algebraicae inventa est alia algebraica aequalis: cui postea eadem methodo inveniri potest aequalis secunda, & deinde secundae tertia, tertiae quarta & ita in infinitum.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 355","label":"Theorema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/355"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 357","label":"Theorema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/357"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}